Buch 
Synopsis plantarum exogenearum dialy-petalarum omnium inde ab anno MDCCCXLIII. detectarum : exhibens supplementum tertium ad ordines XCVI priores vegetabilium in prodromo Candolleano descriptorum / auctore Guilielmo Gerardo Walpers
Entstehung
JPEG-Download
 

Iiccturis salutem!

Non paucos futuros esse existimo, qui valde mirentur, quodquintum liunc Repertorii botanices systematicae tomumediderim, antequam quartum ejusdem operis tomum jampraecedente anno inceptum ad finem perduxerim, atqueeo magis fortasse mirabuntur lectores, quod huncce to-mum editurus iterum aliud consilium in enumerandis novisplantarum generibus ac speciebus secutus sim, postquam iijtomo tertio et quarti fasciculo primo prorsus aliam ope-ris perficiendi viam ac rationem indicavi. Tum apud mestatueram, ut omnia plantarum genera ac species, quorumCantlolie in Prodromo systematis naturalis vegetabiliumnullam fecit mentionem, ad ordines suos referrem, descrip-tionibus illustrarem iconumque meliorum citata adderem.Ejusmodi Synopsin ad modum Enchiridii a Persoonioante multos annos editi, e scriptis botanicorum ad novissimatempora usque editis elaboratam omnibus botanicis gratissi-mam atque exoptatissimam futuram esse, optimo jure speravi,