Buch 
Synopsis plantarum exogenearum dialy-petalarum omnium inde ab anno MDCCCXLIII. detectarum : exhibens supplementum tertium ad ordines XCVI priores vegetabilium in prodromo Candolleano descriptorum / auctore Guilielmo Gerardo Walpers
Entstehung
Seite
II
JPEG-Download
 

II

propterea quod Prodromus a Candoiteo quondam inceptus, quantum conjicere licet multo tantummodo temporisspatio interjecto ad finem perduci posse videatur. Quodconsilium ut persequerer, plurcs amicos jam dudum invita-veram, ut majores plantarum ordines elaborarent et me col-lectanea mea cum illis communicaturum libenter promiseram.

Etenim his viris doctissimis auxiliantibus certo credide-ram,. me intra triennium ad ordines plantarum cellulariumprovecturum esse. Quae spes me prorsus fefellit. Namomnes pro dolor! doctissimi illi amici, qui, ut meconjunctis viribus adjuvarent humanissime rogati, auxiliumsuum lubentissime promiserant, promissis suis non steterunt,atque adeo lileras meas exhortatorias omnino neglexeruntet ne responsum quidem dederunt. Quo infelicissimo re-rum statu in tantas angustias me adduci oportuit, ut tomumquartum fasciculo ejus primo absoluto ad finem perducereomnino nequirem. Mox enim pro comperto habebam, hu-jusmodi Synopsin plantarum intra triennium elaborandammihi soli nimis arduam futuram esse. Inter omnes autemsatis constat, Synopsin, qua enumerentur et breviter de-scribantur omnes ordines, genera et species vegetabiliumillorum, quorum VundoUe nullam hucusque fecit men-tionem, ea tantummodo conditione gratam et optabilem fu-turam esse, si quam celerrime perficiatur. Praeterea com-plures botanici, quos simulata morum elegantium specie de-ceptus amicis meis credulus adseripseram susceptisque meisfautores credideram, in continuando Repertorio mihi pro vi-ribus suis obstiterunt et nunc quoque obstant difficultatesque