Buch 
Synopsis plantarum exogenearum dialy-petalarum omnium inde ab anno MDCCCXLIII. detectarum : exhibens supplementum tertium ad ordines XCVI priores vegetabilium in prodromo Candolleano descriptorum / auctore Guilielmo Gerardo Walpers
Entstehung
Seite
III
JPEG-Download
 

III

multas excitarunt, quas superare non potui. Vix credide-ritis, Lectores benevoli, viros illos doctissimos, quorum hu-manitas et liberalitas ex honoribus suis publicis praesumendaet expetenda esse videretur, tam humilis esse pectoris animi-que tam pusilli, ut susceptum meum utilissimum et ab omni-bus comprobatum prohibere conarentur. Tantum autem ab-est, ut in posterum quoque eorum nomina sileam, ut nomi-natim illos deinceps commemoraturus sim, si fortasse mihiRepertorium edenti etiam in posterum malignitate sua impe-dimento esse non desinunt. Mihi adhuc sufficiat, verba Sanc-tissimi Augustini illis in memoriam revocasse:

Met in ore, verba lactis,

Kel in corde, fraus in factis!

Hisce difficultatibus deterritus jam apud me statueram,ut Repertorium non amplius continuarem, sed bibliopolae de-siderio commotus, cui opus non exiguis impensis inceptumqualicunque modo ad finem perducendum videbatur, hoc pro-positum dereliqui. Etenim ipse quoque mox intellexi, libri meitomos priores jam paucis annis interjectis magna ex partenon amplius idoneos futuros esse, qui bolanices systematicaestatum hodiernum repraesentarent, nisi continuis supplemen-tis amplificarentur.

Quibus causis adductus consilium illud rejeci et Reper-torii edendi rationem potius iterum commode mulare quamprorsus abjicere malui. Si vero hoc consilio cogi videbar,quartum tomum fasciculo decimo sexto inceptum in poste-rum perficiendum reponere, ex inopinato mihi evenit, ut adfinem ille perduci possit monographia Orcltidearum recipienda,