Buch 
Synopsis plantarum phanerogamicarum novarum omnium per annos 1851, 1852, 1853, 1854, 1855 descriptarum / auctore Dr. Carolo Mueller
Entstehung
Seite
VI
JPEG-Download
 

VI

PROOEMIUM.

Altera etiam Annalium inscriptio, Synopsin dico, porromihi servanda videtur, quia Annales botanici revera etsynopsin plantarum phanerogamicarum novarum omniumconprehendere conantur, illis tantum plantarum familiis ex-ceptis guae jam sint sub praelo ac propediem proditurae.

Clarissimus Candollius quaerenti mihi in quo plan-tarum genere ipsius industria proximo tempore ver-satura esset, humaniter respondit, sese tomum XIVprodromi sui hisce diebus promulgaturum esse. Isautem plantarum familias complectetur sequentes:

Polygonaceas, Laurineas, Myristicaceas, Proteaceas,Ilemandiaceas, Santalaceas, Myrobalaneas, Elaeagneas,Aristolochiaceas:

hae igitur plantarum familiae praesenti tempore innostra disciplinarum orbe prorsus praetermittuntur,ne eadem apud duos simul scriptores legantur.

Walpersius, vir beatae memoriae, Annales botanicos abanno 1846 usque ad finem anni 1850 perduxit, qua re re-cipienda sunt in Annales nostros vel summatim excerpendaomnia hujus generis scripta quae his septem annis divul-gata sunt.

Quum vero res ardua meisque viribus major videretur,magnopere gavisus sum quod mihi contigit ut duo viri doctistudia sua, nostris jungere non dedignarentur, lectoribus-que certe gratissimum erit cognoscere, clarissimum Reichen-bachium filium, Orchidacearum familiam, ut jam fecit inprioribus Annalium voluminibus, clarissimum Andersonium,Holmiensem, familias Graminearum Cyperacearumque essepertractaturos.