PROOEMIUM.
VII
Fieri non potest ut omnia opera graviora e quibusexcerpta quaedam lectorum benevolentiae in hocorbe propono in prooemio hic designem, attamen emultis nonnulla ante alia nominem mihi liceat:
Plantas Wrightianas, plantas Fremontianas, plan-tas Junghuhnianas,
Naudinii Melastomaceas,
Tulasnii Monimiaceas,
Hookeri et Thompsonii Annonaceas Indicas or. etc.
% Caeterum cum id potissimum agam, certe praecipueoptem, ut externam quandam operi utilitatem conciliem,maxima semper diligentia omnis generis materiam suo locosuoque ordine proferre nisus sum, atque addenda et supple-menta, quae beatus Walpers saepius in singulorum fasci-culorum involucris dare solebat, tantum orbis nostri calcisubjungere decrevi.
Quodsi forte evenerit ut minora et leviora mefugerint, confido futurum ut ejus rei veniam aberuditis lectoribus impetrem. De reliquo spondeome omnes cogitationes nisurum omniaque studiamea eo collaturum, ut hosce Annales botanicos, dequorum utilitate una est et consentiens eruditorumvox, magis magisque reddam et utiliores et gratiores.
Quod quo mihi facilius sit et ad finem illumassequendum accomodatius, a lectoribus benignispeto ut si qua forte animadverterint errata v. omissaea mecum communicent, neque enim quidquammihi antiquius erit, quam ut errores tollantur, falsaemendentur, minus accurate dicta corrigantur. —