Band 
Tomus tertius.
Seite
78
JPEG-Download
 

"Architectura Militaris]

78

PROPOSITIO IV.

Caßrametatio generalis ,feu quarterti , am exer-citus integri.

Castrametatio totius exercitus, aut plurima-rum legionum facile ex lupradictis determinabi-tur, modo scripto habeatur numerus militum lin-gularum legionum. Figura in castris communiterusurpata rectangula est, quamvis aliae polygontepossent nullo negotio adhiberi & oportunius mu-niri , quia tamen talis consuetudo invaluit, eametiam usurpabimus.

Notandum autem quod cum altitudo, seu lon-gitudo singularum legionum eadem sit nempe 3 00

'vs*'

SUI

pedum seu 50 exapedarum , transversales viae re-cta: erunt, sibique invicem respondebunt, quia ve-ro numerus militum singularum legionum idemnon est , viae in castrorum longitudinem extensae,in directum non jacent. In summitate castrorumrelinquitur area, quae & fori vicem habet, & inqua adunantur milites, priusquam stationes suaspetant.

In praxi vero , Architectus funiculum adhibetin exapedas divisum , & regulam in pedes distin-ctam. In singulis extremitatibus angulum rectumessormandum habet, palosque in singulis angulisinfigendos, distinguendo singulas legiones, singu-lis coloribus. Celeritate opus est, eo quod urgea-tur & militibus, qui tuguria sua maturo compone-re volunt, ideoque prima divisione contentus sit,subdivisiones aliis relinquat,

Inter tuguria, & munimenta castrensia, sit via2.00 pedum, qute platea conclamationis ad armanuncupatur, in qua conveniunt mi lites,siye auxi-lium ferendum sit trincheis , sive stationes ob-eunda:.

Tenentur milites ca ß ra munimentis instruere,singulisque legionibus, pro numero militum suumpensum alfignatur.

PROPOSITIO V.

Munitiones Castrorum , seu Quarterii.

Vide figuram praecedentem.

Nomen hoc Quarterii, castris praecipue tribui-tur, quae ad obsidendam urbem adhibentur. Cumenim exercitus simul esse non possit, in plurimaspartes seu quarteria distribuitur, quae robustiores,aut minus validas munitiones exigunt ptout ma-gis, aut minus timetur hostis.

Possunt in singulis Quarterii angulis excitaripropugnacula more consueto, si vero longius di-stent ab invicem fiant propugnacula plana, quiatamen haec propugnacula obsidionem ferre nondebent, nec tormentis bellicis resistere sed tan-tum repentinae hostium impreflioni, vix bombar-dis majoribus instruuntur, solasque facies sine alishabent.

Secundo non distant haec munimenta i io exa-pedis, sed tantum 60 , aut 70 quia certiori opusest defensione , pra:cipu£ cum nullum sit vallum,sed tantum simplex lorica 6 aut 7 pedes alta , &cad summum dum timetur hostis 8 aut 9.Possuntitem excitari parmulae, quarum facies 8 aut 10exapedas non excedam. Cornuta, & coronata ad-hibentur , dum via regia defendenda est , aut eaparte qua timetur hostis.

Fossa cingantur castra, cujus latitudo duarumexapedarum, profunditas quinque aut fex pedum,atque ex humo quae egeritur,formatur vallum, aucpotius lorica crassa 8 ut 10 pedes, quae duplici,aut etiam triplici suppedaneo instruitur: aliquan-do fit vallum iy pedes crassum, quae omnia pen-dent ex variis circunstantiis.

Ante portas quarteriorum apponuntur parmu-lae constantes lorica simplici, sua tamen fossa mu-nitae.

PROPQSITIO vi.

De circttmvallatione.

Circumvallatis, vallo continuo, nullibi inter-rupto, totam urbem obsessam,& ipsa quateria am-biente constat. Duplex datur hujusmodi circum-vallatis, interior & exterior. Interior obsessis op-ponitur, eorumque eruptiones cohibet,ne scilicet

in aliquod quarterium impressionem faciant.Haecnonnunquam omittitur, dum scilicet paucioresfune obsessi, quam ut erumpant, sufficiuntque li-neae accessuum bene munitae. Exterior opponiturhostibus externis, ne scilicet obsessis suppetias fe-rant j proptereaque robustior esse debet, quia

pluribus