RECENTIORIS EDITORIS. xiij
(juale in scribendo ingenium praesentire, nec inutile sit,nec'injucundum , pauca hic de genio Statiano, inprimis-que de Silvis, comparata lector haud moleste feret.
Dubia prorsus et anceps, vel apud aequales, fuisse vi-detur fama Papinii nostri; ita ut eosdem versus alii inlaudem illius, in vituperium alii et censuram converte-rint. Vere enim et ex animo dixisse Juvenalem quidamcontendunt, Sat. vn, vs. 82,
Curritur ad vocem jucundam, et carmen amicae
Thebaidos, lictam fecit quum Statius urbem etc.
Dum tipuvixwç alii, et satirico more dictum existimant etinterpretantur, llypercriticus vero Scaliger(Toef. VI) he-roicorum poetarum, tum Latinorum, tum etiam Graeco-rum, facile principem affirmat. « Nam et meliores , inquit,versus facit, quam Ilomerus. » Utrique modus excidit;nec immerito Noster cum puella Raciniana exclamaret:
■ . . . . je n’ai mérite
« Ni cet excès d’honneur, ni cette indignité ! »
Britannicus, act. II, sc. 3.
Nec aequiores vel prudentiores apud nos aestimatores Sta-tius invenit. Hunc quidem Voltaire tangit obiter, et auc-toritate sua declarat, « un monstrueux imitateur de Tlliade« et de 1 Enéide. » ( Essai sur la Poésie épique, ch. IV. )Laharpe autem (quem ego Quintiliani Gallici nomine ap-pellare haud dubitem, modo non in literas antiquioreslongius excurrat) inconsultam adeo, ne dicam ineptamStatii mentionem fecit, ut Martiali, quos de Thebaideversus modo adduximus, adseriptos retulerit. ( Cours delittér. part. I, chap. 1, , secs. 2.)
Caeterum animadvertendum puto, omnem hunc criti-