XIV
PROFATI O
coruin impetum in unam Thebaidem deferbuisse, nec at-tigisse quidem vel Achilleida , vel Silvas, quo in opere« cuperem (ait M. Anton. Sabellicus), Statium operamomnem locasse : nihil est enim illis amabilius, floridius,magisque poeticum. »
Sed ipsum nunc Handium loquentem audiamus. Easunt viri politissimi verba, in quibus tum praecepta quae-dam de re critica hinc et inde subjicit, tum de Statio etejus praesertim Silvis sagaciter, ut solet, et modeste ad-modum disserit.
«Universa, inquit, artis praecepta quamquam etiam inpoetis Latinis tractandis criticum tenere oportet, tamen utomnes sui officii partes impleat, ei ante omnia quaerendumest de auctoris, quem sibi elegit, ingenio ejusque scribendigenere. Nam Graecorum poetarum optimus quisque, ut nonalienis caussis, sed ipsius naturae incitamento impulsus, sen-sum pulchri et honesti, quod in omnibus rebus unum est,verbis aptis et bonis exprimere solebat, ita omnes, quumlinguam ad regulas conformatam, artemque certis legibuscircumscriptam haberent, quo propius ab ipsius naturaeveritate aberant, eo magis communem rationem adhibebant,iisdemque ingenii virtutibus excellere cupiebant. At Latiniiis quidem temporibus, ubi poetae disciplina et studio infor-mari coeperant, diversis caussis deducti, id maximopere spe-ctabant, ut, quoniam plurimas res ab aliis tractatas, et ipsaspoeseos leges antiquatas existimabant, novis formis ingeniifacultatem exsererent; et si hac destituti fuerint, inusitatisartificiis approbationem sibi impetrarent. Quod nescio annullo commodiori exemplo demonstrari possit quam carmi-nibus Papinii Statii : nam nisi ese res, quse huic poetae pro-priae sunt, accurate considerentur, plurimis in locis scripturaveterum librorum corrupta, aut aliis nominibus suspectavidebitur. Quare ego quoque in primis operam dedi, ut as-sidua lectione non tantum usum Verborum in Statii carmi-