PRiEFATIO. xxxix
dulgore in locis quas tribus vel quatuor modis refingi possint : quumea sola pro certis habeam ad quas unus tantum est aditus. Si quid ta-men hujusmodi incideret, sidi Editoris erat Lectorem monere; necmonere solum, sed et remedium tentare: nec enim ferendus essetmedicus qui aegroto tantum diceret, œgrotus es, absque ulteriore curaaut conatu eum sanandi. Tentavi igitur : et interdum forte verumvidi ; saepius, opinor, peccavi.
De ipso Statio omnia sunt vulgata : nec quidquam hnovi abui, nisiUt refellerem opinionem magnorum virorum qui statuunt cum victumfuisse in Agone Capitolino in commissione Thebaidos suae: quod necminimum verisimilitudinis habere, nec ab eorum Argumentis pro-bari, doceo ad Kpiccd. Patr. a3i. De às-fieU et tumore, quae Statiosaepe objiciuntur, aptior erit alius dicendo locus. Notandus obiter fuiteorum error qui Sellium seu Epirotam faciunt Nostri Patrem; quumille plane fuerit Neapolitanus ; Gens vero Papinia, ex Velia Lucaniaeoppido.
Restat a te petam, Lector, ut ignoscas longitudini Notarum, cuialiquoties forte nimis indulsi ubi per se perspicua res fuit. Atqueutinam exemplorum numerus multis in locis, circumcideretur. Sedhanc garrulitatem mox (si nihil interpellat, et si eruditioribus tanti■videbitur) compensabo brevitate Notarum et Emendationum in Pro-pertium, cui jam quum maxime incumbo : et proxima fœtura excludetStatii Thebaida et Achilleida ; quas cum Libris MSS. coi latas ederedestino : in quam rem viros eruditos exoratos velim, ut mihi trans-mittore dignentur si quid huic proposito accommodum penes se ha-beant: reddam vicem, si reposcant; reddam, et si non reposcant.
V * r si>lii -Enéide , quibusdam in locis (praecipue p. 3oa, col. I ' ),liberius quam mos est, opinatus sum. Hujus opinionis audaciam ex-pavet eruditus quidam amicus meus : cujus causa, et ut quod cen-seo sine ambagibus proferam, addo : Plurima esse in isto Poemate,quae, st ego (pessimus omnium Poeta) versus scriberem, nollem inmeis conspici : et licet numero infinita ultra humanae imitationis me-tas in illo emineant, nonnulla tamen sunt contradictoria, multa lan-
* Vide infra hoc vel. pag. 653 et Pottcriptum pagin. actj.