xl MARKLANDI I’II/E FAT IO.
guida, exilia , nugatoria, spiritu et majestate Carminis Heroici defe-cta : quae si perfecti Operis signa sunt, sit per me quantumlibct per-fecta Virgilii rEneis. Et de Georgicis quidem quantum vult concedo;de AEneide vero, renuo negitoque. Non solus ita censeo: immo hocsensisse videtur ipse Virgilius, optimus certe sui judex; aut quareflammis aboleri jussit hoc opus? Sed et solus, ita censebo, donec sen-sus communis et rerum notiones animo haerebunt. Impudentiam veldementiam meam miraris? quod dixi, praestare paratus sum; et inhanc rem, non mediocrem Sylvam jam iu mundo habeo ; cujus spe-cimen in Notis passim videbis. O Virgili, quale te numen habere di-cerem, si sic omnia scripsisses quemadmodum multa in secundo,quarto, et sexto Libris ! Et tu quidem sic omnia scripsisses, si tibipermisissent tempus et male feriati homines : sed nunc pars minimaes ipse tui. Vale, Lector, et, si minus recte de his rebus sentiam,docere me vel redarguere, si tanti sit, ne dedigneris.
J. M.
Londini, Idibus April. A. D. 1728.
N. Ii. In hae Marklamli praefatione plurima sunt acute et felicitercogitata, quas sincera mente laudanda profiteor : unum tamen graviteroffendit, quod silentio praeterire, quasi conscius adsentiar, neque ani-mus, neque rerum evidentia patitur. De Virgilii scilicet Mucide liberiusquam mos est , fatetur se pronuntiare; liberius profecto, ne dicam au-dacter et impie, de Diviso illo, ut vocat Statius, poemate. Caitcrum,erudite Lector, quoniam se redarguere Marklandus ipse nos invitat, videMaronis editionem nostram passim, sed in primis Vol. VII, pag. 279,289, Z28, 333, 367 et seqq. atque 669.
Invenies etiam in nost. Edit. Poetarum Latin, minor. Vol. II, p. 4’7et seqq. duo Carmina Lyrica hujus P. Pap. Statii, quœ illic expressa re-liquimus, ne Wernsdorfii rara Collectio nobis truncaretur, adjectis in-super nostro Duci pluribus notis et variis Lectionibus, ut planum foret,quoties Marklandus ingenii impetu se transversum abripi pateretur, etvulgatam lectionem, quia sensum recte non intellexerat, temere muta-tam repudiavisse non timuisset.
Vive, vale et laboribus nostris fave.
N. E. L.