Band 
Volumen primum.
Seite
30
JPEG-Download
 

3o NOTiE IN CARMEN PRIMUM

mine assignata fuit. Statim vidi déesse epitheton rû pulsu, u .... Strepitardua pulsu Machina continuo : » Non enim salis fuit machinam hancseu molem pulsu strepere, nisi hic esset continuus. Haec enim mens estpoetae in hoc loco, laudare opus oh celeritatem; JVec longa traxeremorce, et operi intenta juventus; recte igitur pulsu continuo. Prima literavocis septem adhaesit praecedenti continuo; unde continuos , et mox con-tinuus. Jam de reliquo videamus, septem per culmina montes it fragor.Hic quoque deest epitheton où fragor; neque enim fragor per se sufficit,et requiritur ingens et vastus , et qui possit fingere murmura magnaRoma. Lege,

Strepit ardua pulsu

Machina continuo : septem per culmina multusIt fragor:

Hxc est ipsa res. Scriptum fuit moltus antiqua ratione scribendi promultus: inde frequenti vice literaaum N et L, montus; dehinc montes ,vel ut in Rom. Cod. montis. Multus fragor, ut ingens fragor, Ov. Met.XI, 507; major fragor, Nostro Silv. III, I, v. i 3 i. Si cui magis arrideat« septem per culmina longus It fragor, » his se exemplis tueri potest :Via Domitiana, v. 61, loco huic simillimo :

Fervent litora nobilesque silvx,

It longus medias fragor per urbes.

Thebaid. VI, 600, de cervis :

.... Rapit attonitos fuga exoa, pavorqueCongregat, et longum dant cornua mixta fragorem.

Plinius, Hist. Nat. XXXIII, 4 : “ mons fractus cadit a sese longo fragorequi concipi humana mente non potest. » Ita longus clamor , Theb. IV,4g5, et V, 552, et sane vero non absimile est vocem montes deberi glos-satori alicui, qui eam in margine libri sui adpinxerat ad explicandum toculmina , unde postea in textum irrepsit : ut forte sciipserit Statius, lon-gus it fragor. Sed tutius videtur multus propter minorem vocum diffe-rentiam. _In mutando vocabulo continuus, quod recte conjungitur cum

fragore, acumen fefellit Marklandum. Nam verba, strepit machina pulsu,i. e. motu continuo significant, juvenes non intermisso tractu movissemachinam strepentem ; quod ab hoc loco alienum est. Ego quidem locuma librariis ex versu 5g interpolatum esse arbitror, et Statium scripsisse :

Strepit ardua pulsu

Machina : continuus septem per culmina cxloIt fragor :

Sic Valer. Flacc. III, 277:

It gemitus toto sinuosa per tequora cxlo. -

Statius infra IV, 3, 62, dixit:

It longus medias fragor per urbes.

In textu quidem nihil mutavi, sed antiquam codicum scripturam montisaliis explicandam reliqui. Haud. — Jam vero quid est quod sequiturfingit vaga murmura? Quid est fingere murmura Romx? an imitari? aut