Band 
Volumen primum.
Seite
31
JPEG-Download
 

LIBRI PRIMI SILVARUM. 3i

hoc aut nihil. Qui vero fieri potest ut pulsus aeris imitetur varia, diversa,vaga murmura et strepitus Roma;? Lege certissima emendatione,

Et magnae vincit vaga murmura Roma: :

tantus fit fragor, ut etiam murmura et strepitus, qui in urbe fiunt, ablioc superentur et non exaudiantur. Vincere hac significatione usitatis-simum. Manilius, V, 628, de iis qui sub Andromeda nati sunt:

Carnificisque venit mortem vincentis imago :ita optimus Codex Gcmblacensis : Scaliger tamen edidit mortem ducen-tis, sensu non satis salvo. Imago carnificis mortem vincentis, est, car-nifex morte terribilior; ut in loco Senecae quem ille adducit, » et mortetristi tristior mortis locus » (quem tamen memoria: nimis fidens malecitat; est enim Ilerc. Fur. v. 706: « Ipsaque morte pejor est mortis lo-cus » ); ita OEdipo, v. 180 : « O dira novi facies leti gravior leto, » idest, vincens letum. Putares Scaligerum conjecturam suam labefactatum,et lectionem codicis quam spernit stabilitum ire. Noster, Theb. I, 5ao,ex Virgil. yEneid. I, 780, et II, 77. Exempla ubique. Ita etiam Graecimiv. Vincit pro fingit : V enim et F saepe commutantur in MSS. Ita ap.Virg. Aîneid. III, 316 : «Ne dubita, nam vera vides,» olim conjeceramlegi debere nam vera fides, utpote multo elegantius et phrasi poetis usi-tatissima. Confirmavit MS. Petrensis, qui clare exhibuit fides. Alibi illu-strabo. Interea vix unus et alter accedet; scio : mihi tamen persuasissi-mum est Virgilium ita scripsisse. Ita viros pro feras apud Manii. V, 181;Vincentemque feras : ita enim legendum puto ; vulgo viros. De G pro Cvide Carionem ad Valer. Flacc. I, 729, et passim exempla habemus inhis Silvis.—r Ille fragor vaga murmura fingit, h. e. movet et moderatur,ita ut novo quoque percussu novus per urbem rumor eat, multitudo advisendum concurrat, alius alii narret, ct passim voces tum mirantium,,u m laudantium audiantur. Wernsd. —S cripti libri omnes, etiam quatuorVuicani, prœbenty!ii(/tt, et ita editiones antiqua: praeter principem, qua:habet fitjit. Nemo in hoc loco hsesit ante N.IIeinsium, qui, in Adversa-nls P 334, emendavit vincit vaga murmura. Ibi affert Horatii Serm. I,6:44 (“magna sonabit cornua, quod vincatque tubas. » In ineditis ha:c:" "tncit infra II, g, 7, majora vincit plaga minor; Virgil. Anieid. I, 727:funa ia vincunt noctem; Thebaid. XII, 242 : gelideeque facem vicere te-nebris; Juvénal. Sat. XIII, 112 : vincere ut Stentora possis; Ilorat. Epist.II, I, 200. pervincere voces. » Burmannus vero pro vulgata lectione addi-dit ha:c . « fingit, ij est re f er t, simulat. Val- Flacc. II, i3o. Vid. ad Luc.V, 392. » I 1 scripsit : „ Ueinsius corrigebat vincit, quod et Marklando inmentem venit. Sed sine libris sola emendandi libido talia fingit. Quisenim librarius, si vincit invenisset, inde fecisset fingit, quod recondi-tioris erat sensus, pro captu scribarum. » IIand.

66. Ipse loci custos. De Curtio inter divos relato et de lacu Curtio videVarron, de Ling. lat. IV, 32 ; Livium, VII, 6; Sueton. Aug. 67, ibique in-terpretes. Barthius in ineditis scripsit : Fort, cui jus; suam paludem mox