68 NOTjE IN CARMEN SECUNDUM
penitissima ejus arcana penetravit; se<l nimia eruditione (audebo dicere)in Statio explicando non raro peccavit, dum minus obvias lectiones etinterpretationes sequutus est, et doctrinam intempestivam impingendo,eruditum potius quam bonum poetam Statium esse voluit, quod a mesuis locis notatum invenies. Ipse alias harum rerum judex erat et exactoracerrimus. Lege.modo hanc ejus observationem Notis in Senecte Contr.XI, pag. 4ia, ubi de phrasi animam agere, id est, animam in discri-mine habere contra Schottum disputat, his verbis : -> Observa tamen deli-cias veterum : quem animam agere usitate dixerunt, ejus, ut dicerent,anima agitur, absurdum visum est: cujus contra caput aut fortunas agidixerunt, eum caput aut fortunas agere ut dicerent induci non potue-runt. » Humanissime deinde disputationem claudit hoc modo : >> Nos ta-men Schotti meritis et hos et alios errores facile condonamus ; ut aliosillis depravari et deduci pateremur haud visum est faciundum. Nam etnostros reprehendi malumus, quam illis et nos et alios decipi. » Pul-chrum hoc et laudabile ; et ad hanc regulam exigas peto, Lector, si un-quam a Gronovio aut quoquam alio viro docto dissensero. Malo igiturParrhasii pressa biga : et eo magis quia ha: voces perpetuo in MSS. com-mutantur. Ita Virgil. iEneid. lib. X, vers. 97 :
Ceu flamina prima
Quum deprensa fremunt silvis ct caca volutant
Murmura ;
dudum videram legi oportere depressa, comparatione scilicet hoc postu-lante, depressa fremere (more Grajco, participium pro adverbio) est hu-mili et submisso sono murmurare, ut apud Lucret. IV, v. 545 :
Quum tuba depresso graviter sub murmure mugit.
Ita rauca gemere apud Lucan. V, 217- Et ‘*a postea inveni inter varian-tes lectiones codicis Markiuni, licet Servius agnoscat deprensa. Pro fre-munt legendum quoque gemunt ; prtecessit enim cunctique fremebant.Sed de his alibi fusius. Vide cl. Iientleium ad Horat. Carm. I, 14. —Marklandus quum multis verbis de usu verborum loquutus esset, et pren-sam bigam non dici dejugis junctis docte exposuisset, ab eodem, quemcoarguerat, errore deceptus, contendit vehi pressa biga esse idem quodvehi biga in terram demissa, nt aliquis excipiatur. Etenim si quis sen-sus in his verbis inest, certe ea significant, Tithoniam cursum biga:deorsum flexisse, et Cephalum per auras in terras vecturam fuisse. Igituraut hoc ineptum, aut corrigendum esset etiam vocabulum veheret. Ne-que eo sensu cepisse videtur Parrhasius. Vulgaris autem lectio nulla ra-tione defendi potest, sed verbum requiritur, quo exprimatur raptus esseCephalus, qui vulgo prceda Auroree vocatur. Neque enim aliter vocabulate potius ferri possunt. Quare scribere ausus SUI» prensum. IIawii. —Tithonia. Pro Tithonia N. Ileinsius ad Ovid. East. IV, 941, legit Tita-nia. Sed, licet non recte, minime tamen reprehendendus, quia ipse er-rorem suum agnoscit not. ad Val. Elaee. III, I, his verbis: «Ceterumquod ad Nason., in Fastis IV, 94-1, monebam, ubicumque apud poetas