LIBRI PRIMI SILVARUM. si 7
audio? prensis habenis idem quod juncto curru? revera non credidissemhoc a Gronovio profectum esse, suo, et vigilanti : et bene quod interErrata ponitur. Vir doctus hoc in animo fixum habuit, prensum idemesse quod junctum; unde quaque occasione hoc ingerit, Quid sit pren-sis habenis, si nescis, disce ex hoc loco Valerii Flacci, lib. VI, vers. 209,de Castore, postquam ex equo Gelam dejecerat :
Alipedemque
Constitit excusso vector duce : risit ab alta
Nube pater, prensisque equitem cognovit habenis;
ita restituit celeberr. Burmannus pro victor. Risit, inquit Flaccus, laeta-tus est Juppiter hoc filii sui praeclarum facinus cernens; et statim co-gnovit equitem esse, Castorem (non Pollucem, ille enim caestu gaude-bat), quia habenas prehenderat, frenum occupaverat equi; hoc enimest prensis habenis, et in hoc, et in Statii supra citato loco, prensis nunccelsus habenis: nunc pedes, nunc celsus in curru et frena tenens, pren-sis habenis, non curru juncto. Nam de Thebaid. IV, 219:
Arma simul prcnsasque jugo moderatur habenas,
imposuit viro eximio locus, ut mihi videtur, depravatissimus. Elige enimquam vis verborum constructionem ; sive hanc, moderatur habenas pren-sas jugo (i. e., secundum Gronovium, junctas) falsum continet: quippehabenae non junguntur jugo : sive illam, jugo moderatur prensas habe-nas, absurda est ; jugum enim non potest moderari habenas. Nihil igi-tur hinc probari potest, nisi locum esse corruptissimum. Lege,
Arma simul prensisque jugum moderatur habenis.
Dicit Amphiaraum armatum pugnare e curru : sinistra manu arma, idest, clipeum moderatur, dextra prensis habenis, tenens habenas, regit etmoderatur equos seu currum. Nihil jam intellectu facilius. Et his locismaxime confirmatur, quod dixi de notione vocis prendere pro jungere,quando de equis vel bobus sermo est, aratro vel currui adhibitis : nempequia occupantur et a feritate sua in mitiorem habitum rediguntur : cuiconsequens est ut jungantur aratro vel currui. Extra hos fines prendipro jungi recte dici posse non puto : nec in isto Claudiani loco, famulicurrum junxere volantem, substituere potes prendere vel prendidere (utSil. Italicus effert), nec in isto Ciceronis, a Gronovio citato: «Vediusvenit mihi obviam cum duobus essedis et rheda equis juncta, » aequebene dixisse potuit rheda equis prensa. Prensus vero pro occupatus tra-latitium est. Noster, Thebaid. VI, 479 et 641. Habeo et quod opponamemendationi Gronoviante j,, Tacito, et Ovidio ubi legit prensos pro pres-sos • Vellit hoc Senecae Here. Fur. 1019: «Jugoque pressum libera turpiJovem : » ubi, si legat prensum , ingeram illi hoc Auctoris Octavia: v. 2.Io:« Orbis tyrannus, quem premit turpi jugo; » et 4*3 : * premere subje-ctes jugo Tauros feroces; » et alios aliorum locos. Vide Ovid. Met. XII,77. Quod vero contra Gronovium disputavi, nolo ita accipias, Lector,quasi praefracte affirmem; non dico hac ita esse, sed videri. Ille enim,si quisquam, linguae Latina' indolem pulchre perspectam habuit, et in