Band 
Volumen primum.
Seite
145
JPEG-Download
 

LIBRI PRIMI SILVARUM. ,45

miratione; nec dicitur hœc dea admirari hoc vel illud evenisse; sed velcomprobare 1 vel se opponere et indignari. Et vide quanta sit vis verita-tis et sensus communis : liate enim lectio Gronovio aliud agenti se ob-trusit: ita quippe citari video Diatr. c. 12, ubi alia causa hunc locumadfert; nec vel ibi, vel alibi uspiam, quod scio, mentionem facit se hunclocum ita legere solere: nec aliam causam, opinor, habuit ita legendi(quum editiones et MSS. in hac voce admirante consentiant), nisi quodsensus sua sponte illum eo ducebat : quod et de me ipso affirmare pos-sum ; omnia enim loca quae citavi adnotaveram, antequam in hoc fortuitumGronovii inciderem. Licet vero ad hunc sensum scripsisse Statium mi-nime dubitem, hac tamen voce usum fuisse non credo, quum proximiorsit, et mque proba, « Fortuna non adversante, subisti. » Notum vero estliteras v et >», i et e perpetuo inter se invicem commutari, non adver-sante, ut Tacitus, Annal. XIII, amicis adversantibus; idem Ilist. III, 42 :adversante vento; Cicer. Offic. III, 19 : adversante et repugnante natura.Similiter de Senect. cap. 19. IIoc igitur maxime placet. Eadem diversi-tas apud Ovid. Fast. 1 , 5 : aversatus honorem, ubi quatuor Codd. habentdedignatus, unus aspernatus , notante Burmanno. Nihil tamen in con-textu mutare audeo propter locum Propertii, Eleg. lib. II, iZ, vs. 67:ftuem modo felicem, invidia admirante , ferebant,

Nunc decimo admittor vix esto quoque die ;

quem tamen locum depravatum esse non dubito : certe enim dixisse de-buit, invidia ringente, vel fremente , vel tale quidpiam. Versu proximeprmcedente, pro lectus, Lipsius ct Bernartius legunt lectu; male: nonenim construenda sunt verba, lectu tanti rectoris, sed, habenas tantirectoris.

94 96. Rapiemus iniquo Nate Jovi. Nimis audax hoc, rapiemus;

lege, rapiamus, ut supra teneamus colos, non tenebimus; iniquus Jup-piter, hoc loco est Pluto, non cadestis Juppiter : supra enim dixit, V. 65 ,Jovem oc factum eorum approbaturum esse, « has ultro laudabit Jup-piter artes,» summus scilic. ct deum rex. Nigrum Jovem vocat Tlieb.R’ 49 ! infernum Tonantem, XI, 209. Mox, vs. 96, constructio est, etmeruit herbam, si qua herba sit in antro, etc. intermediis in parenthesiinclusis. Lipsii Ilerba et holus, id est, olus, dudum et merito explosum fuit.

io 3 . Jtque omne benigne Virus. Lege, benignum Virus; vox enim vi-rus est tat purus , et tam in bonam quam malam partem sumitur. Indemalum virus, Virg. Georg. I, 129; cujus oppositum est hoc beniqnumvirus. Senec. de Benef. I, i 3 , de Alexandro : « Qui summum bonum du-ceret terrori esse cunctis mortalibus; oblitus, non ferocissima tantum,sed ignavissima quoque animalia timeri ol> virus malum. » Quae tamenultima verba, si quidquam sapio, glossa sunt: ineptissimam enim etminime necessariam explicationem continent, et sententiam ultra per-fectum trahunt. Idem Nat. Quaest. V, iZ, aurum vocat malum virus.Sanctum virus, Epidanr. angui attribuit Sidon. Apollin. Garm. XXII, 80.

I. IO