Band 
Volumen primum.
Seite
155
JPEG-Download
 

LIBRI PRIMI SILVARUM. ,55

Ausonii adumbratione, « nitenti Ingenio cultuque, puer. » Scilicet hicAusonii mos est, interdum plura Statii verba contexere, interdum unumaliquod vel duo sublegere; ita tamen ut Statium facillime deprehendas;hoc per totum istud pulcherrimum poema observavi. Bene vero cultu ,ut Silv. II, 2; cultus enim non de vestibus solum, sed de omni cujuscun-que generis clegantiore apparatu. Eutropius, lib. VIII : « Instrumentumregii cultus distraxit;» Ovid. Ileroid. XVIII, 221:

At fruar Iliacis opibus cultuque beato ;

et ita passim. Iterum Auson. liate verba respicere videtur, Mosell. V. 18.

65. Et tua jam melius discat fortuna renasci. Editiones habent melius ;unde non nemini forte placeret,

Et tua jam in melius discat fortuna renasci,ut apud Virgil. dîn. I, 285, et X, 426 ; Seneca, Ilippol. v. /;v8. Ubiqueexempla, et facile excidere potuit in inter duo m. Milii tamen non ar-ridet hoc, quia pronuntiationem versus difficiliorem reddit quam pati-tur Iaevitas Statiana. Verum est:

Et tua jam melior discat fortuna renasci.

Et ita citat Gronov. Diatr. cap. 12, et Gevarlius, Papin. Lcct. cap. 3g,quum tamen eorum editiones praeferant melius, et uterque sileat de ullamutatione: melior fortuna, ut Senec. Tliebaid. V. 25; idem Here. OEt.v - C02 ; Ovid. Ileroid. XI, io5 ; Inscriptio antiqua apud Gruter. p. 111 :Jovi. o. m.

FonTVNAEQVEMelioki. Avo.

De significatione vocis discat vide Bcntl. ad Horat. Carm. III, 3, V. 34Jam melior, ut Epithal. Stell. mota jam virgo carina.