Band 
Volumen primum.
Seite
154
JPEG-Download
 

1 54 NOT/E IN CARMEN QUINTUM

unde Epithal. Stell. v. i4q, vocatur « concolor alto Vena mari; » et II,a, « gaudens tinctus aequare Carystos, » id est, atquans fluctus, colorescilicet. Recte igitur undosum marmor Carystium, seu undosa Carystos.De marmorum speciebus quae hoc loco memorantur, vid. Sidon. Apol-linarem, Carm. XXII, i36.

38. Pro lucentibus Cruccus hunc locum citans habet liventibus : ne-scio an errore memoriae; non male tamen: immo forte rectius; ita enimSidonius loco ante memorato, v. 138 ; ubi hunc Statii locum manifestoimitatur; et sane verum est liventibus: guttae enim sanguinis non tambene dici possunt lucere quam Itvere, seu purpurei coloris esse, qualeserant htc maculae in lapide Synnadico: unde in Surrent. Pollii, vs. 88,de hoc marmore,

.... ubi marmore pictoCandida purpureo distinguitur area gyro,hoc est, liventi non lucenti gyro. Liventes racemi, Prop. IV, 3, quodexplicat Horat. Carm. II, 5.

4i. Non limina cessant; ita editiones plerxque, et hanc lectionemsequuntur Domitius et Gevartius. Politianus et Cruceus malunt lumina,et ita habet Colinad editio, et tuetur Gronovius, et interpretatur fene-stras. Et verum ost hoc sensu inveniri apud Ciceronem dc Orat. I, 3p,et alios. Nihilominus tamen minime poetica vox videtur, nec apud eoshoc sensu facile reperias. Nam quod Gronovius Elench. Antidatr. c. a,ait, » Lumina pro fenestris adeo vulgare esse, ut etiam translatione ele-ganti Val. Flaccus rimas navis ita signaverit, et tenues subiere latentiacerte Lumina; » respondeo, ob hanc ipsam rationem rejiciendum essehoc exemplum; nempe quia non denotat fenestras, cujus significationisexemplum ex aliquo poeta adhuc requiro. Quod si afferretur, retineremtamen limina, si ita haberent plures editiones; quum sensus aeque bo-nus sit in hoc quam in illo. Et ita quidem habent vetustissimae editt.Parm. et Romana. Emphatice hic sumendum est vo' limina, quasi dixis-set, etiam vilissimis partibus horum Balneorum suus splendor inest. Si-don. Apollinar. Carm. XI, î 5; Plin. XXXVI, 6, a Gevartio citatus. Exquo Plinii loco Isidor. XVI, 5, dicit marmor Numidicum liminuni usuiaptum. Prudentius Psychomach. v. 835, pulchre describit quod innuitStatius.

44- Et parcius imperat ignis. Id est, vires suas temperat et minoremcalorem emittit; ex Virg. Georg. I, 99. Quem locum imitatur Seneca deTranquil. Animi c. i5 : « ut fertilibus agris non est imperandum, etc. »Hinc intelligendum istud Senecae OEdip. 896; de Icaro : « nimis imperatpennis,» id est, nimis exercet et utitur.

63. Macte, oro, nitenti Ingenio, curaque, puer. Ad hunc locum ettres praecedentes versus alludit Ausonius Mosella v. 345. Sed verbis Sta-tii mendum subesse opinor : quippe vox cura non satis exprimit ele-gantiam illam et splendorem quem in Etrusco laudat Noster. Lege, ex