Band 
Volumen primum.
Seite
165
JPEG-Download
 

LIBRI PRIMI SILVARUM. ,65

unquam perilissimus et decori observantissimus poeta tam prope collo-casset Vix Aurora novos movebat ortus , et Hunc rorem veniens profuditEos, sensu tam simili, siue intermediis quinque vel quatuor saltem ver-sibus. Procul dubio aliquid excidit ante versum Hunc rorem, etc., quodet aliis barum Silvarum locis accidit, ut prœfat. lib. I, initio : prsefat.lib. V; Epiced, in Patr. vs. i3o; Epiced. in Puerum, ad finem; et alibiforte ubi nunc frustra nosmet torquemus : quod ne in posterum fiat,astericis hos locos notavi.

i5. Et quas praecoquit Ebusia cannas. Totam sententiam videamus :Quicquid nobile Ponticis nucetis,

Fecundis cadit aut jugis Idumes,

Quod ramis pia germinat Damascus,

Et quas prircoquit Ebusia cannas,

Largis gratuitum cadit rapinis.

ubi omnia facilia sunt ad versum quartum ; in quo, pro praecoquit , Sal-masius ad Solinuin recte legit percoquit, et illustrat Gronovius, Diatrib.cap. i4, et pro Ebusia legit Ebosea, quasi esset ’H Cixnta. v!i»vc. Recteetiam hoc : et ita editiones aliquot. Ebusam vocat Servius ad Virg. VII,662. Deinde pro cannas erudite probat legendum esse caunas, id est,ficos siccatas : nam sicut Caricis, id est, ficis e Caria accidit ut nomenfierent generale et commune omnium ficorum siccatarum, hoc est,; ita et Cauneis ex ejusdem Cari® oppido Cauno allatis posteausuvenit. Unde caunas Chias dixit Columella pro caricis Chiis; et caunasEbusi Noster, pro caricis, vel siccis ficis Ebusi, quas commendat Plinius.Unde totum versum sic legit,

Et quas percoquit Ebosia caunas;

cui succinit Gronovius : « his certiora frustra ab ipso Phœbi operto pe-tas.» His igitur tam certo fundamento constitutis, jam videamus lociconstructionem , qiliP f liec egt . Quicquid nobile cadit nucetis Ponticisaut fecundis jugis Idumes; quod, id est, quicquid pia Damascus ger-minat ramis, et caunœ quas caunas Ebosia percoquit, cadit gratuitumlargis rapinis. » Quid stupes, lector? quid miraris? exspectabas, opinor,Statium scripsisse gratuitœ cadunt caunœ , non gratuitum cadit caunœ:et ita sane mallem : sed summis viris aliter visum. Vix oculis animoquefides: et omnes stropfias verto, si possim invenire quo eorumexcusem, et stuporem meum excutiam: sed nihil occurrit. Vide, lector,si quid tu potes. Interea, Salmasii ope, Statium tibi facile restituo,

Quod ramis pia germinat Damascus,

Et quod percoquit Ebos : a caunis,

Largis gratuitum cadit rapinis;

quod Ebosia percoquit, ut, quod Damascus germinat; caunis percoquit,ut, ramis germinat : omnia similia. Intclligit totum proventum caunarumhujus insulae: quod enim est quicquid, vel quantum : et ita plane habeteditio Parmensis. Gevartius per cannas intclligit istud quod nos voca-mus saccharum i et veteribus non incognitum esse ex hoc loco adstruit.