Band 
Volumen primum.
Seite
164
JPEG-Download
 

i64 NOTtE IN CARMEN SEXTUM

IO. Jam bellaria adorea pluebant. In MS. Florent, erat velaria Borea,in Senensi velaria linea; quam scripturam saniorem putat SalmasiusEpist. 88, et interpretatur fanem e quo forte vela seu velaria pende-bant, quae tegerent et a populi aspectu arcerent eos qui in populummissilia spargebant; ut et res ipsas quae spargebantur : hinc divitem hanclineam appellasse Martialem, Epigram. VIII, 78. Hunc igitur locum sicconstituit :

Vix Aurora novos movebat ortusJam velaria lineae; et pluebat(Hunc rorem veniens profudit F.urus )

Quicquid nobile Ponticis nucetis, etc.

« Vix, inquit ille, Aurora illucescebat, et jam velaria linea;, vel lineacum velaribus prtetenta; et pluebat statim quicquid nobile, etc. » Hsecvir maximus, festinanter et minus accurate. Primo enim, scio Statiumnon admissurum fuisse tam rudem et duram elisionem in versu, lineae;et pluebat. Deinde, quid volunt ista, Hunc rorem vemens profudit Eu-rus? Haec significant, inquit Salmasius,pleraque eorum qua; tunc sparsaerant ex Oriente venisse ; quid audio? an Pontus in Oriente ? an Ebusus,insula in mari Balearico, juxta Hispaniam; istam Hispaniam, quae (utalibi Statius ) stridorem rosee cadentis audit ? Sed et hoc concedamus , utporro quaeramus quid sit veniens Eurus. Veniens quidem sol et veniensdies, pro oriens sol et dies, passim occurrunt apud poetas : sed locus ipse aquo veniunt, seu oriuntur, non nisi absurde dici potest venire, seu oriri:Eurus enim veniens esset oriens Oriens. Tantum contra Salmasium. Gro-novius enim prudenter hunc locum transmisit, sive quod nihil de eodicere habuit, seu forte veritus offendere amicum Salmasium, cujusconjecturas sine dubio approbare non potuit. Et sane, ut dicam quodsentio, frustra est omnis labor in perditissimo, et, ut mihi videtur, mu-tilo loco. Unum hoc tamen possum dicere, Statium , scii, scripsisse,

Hunc rorem veniens profudit Eos;

ut apud Ovid. Fast. III, 877 : » Tres ubi Luciferos veniens prtemiseritEos. » Metam. V, 44 ° : “ veniens aurora. » Virgil. X, 241 : » aurora ve-niente. » Ita veniens sol, Horatius, Epist. I, 16. Veniens dies, Virgilius,Georg. de Orpheo,

Te, veniente die, te, decedente, canebat,unde erudite Lucanus, 1 , 1 5 :

Unde venit Titan, et nox ubi sidera condit,id est, Oriente et Occidente. Eos, prima producta, utpote a Graeco 'Hat :et ita Lucanus, IX, 54 g; Ovid. Heroid. III, 67, et alii. Post versum,Jam bellaria adorea pluebant ( quocunque modo iste scribendus sit, quodsane juxta cum ignarissimis scio), excidisse puto tres vel quatuor, qui-bus enumerabantur missilia et bellaria quae prima prolusione sparge-bantur in populum ; post quos addit, Hunc rorem veniens profudit Eos,htec sparsio erat prima et matutina. Atqui absurdum esset dicere huncrorem, nisi ante narrasset quis vel qualis esset hic ros seu nimbus ; nec