>92 NOTiE IN CAIIMEN PRIMUM
41. O ubi purpureo. Multo melius si scribas Heu! ubi; ut Thebaid.V, 6i3 : « Heu ! ubi siderei vultus, ubi verba libatis Imperfecta sonis? »Et ita forte infra, v. 5a : « Heu ! ubi venturae spes, etc. » Ovidius, Fast.III, 485 : « Heu ! ubi pacta fides? ubi, qua; jurare solebas? » iterum No-ster, Thebaid. V, 35o : « Heu ! ubi nunc furiœ?» VIII, 174 •' « Heu ! ubilaurigeri currus solenniaque arma? » Silv. III, 5: «Heu! ubi nota fides?»Ita apud Valer. Flacc. IV, 469, pro « O ubi nunc regni generisque ubigloria, » mavult Heinsius Heu ubi.
4a. Sidereique orbes radiataque lumina ccelo. Agnosco radiata luminaex Ovidii Metam. IV, 193: «Forma, calorque tibi, radiataque luminaprosunt; » sed quo modo lumina radiantur ccelo, non intelligo. An vo-luit radiataque lumina luce, vel sole? hse enim voces in MSS. cum ccelocommutantur. Sed mihi minime placet exilitas ista in fine versus ; necenim Statium sapii. An denique, radiataque lumina Phoebo: quo sensuI Seneca, Ilippol. v. 377 :
Et qui tenebant signa Phoebea: facisOculi, nihil gentile nec patrium micant.
Et, « facies igne sidereo nitens, » v. 1265; sed nec hoc perplacet. Quic-quid sit, orbes et lumina conjunguntur ut apud Lucanum II, 184, etV, 212, et Sil. Italie. IX, 4 01 -
43. Castigatcc collecta modestia frontis. Frontem castigatam dicit inqua milite rtigte, nullus tumor, nihil denique apparet, quod reprehendiposset. Sic Ovid. Am. I, EI. V, v. 21 ; castigatum pectus. Gev.
47. Et mixta: risu lacrimce penitusque loquentis Hyblceis vox mixtafavis. Bene lacrimce mixue risu. Thebaid. VI, 164 eleganter,
Illa tuos questus lacrimososque impia risusAudiit; Ct vocis decerpsit murmura primae;
et IX, 820 : « Audiit, et mixto risit Latonia fletu. » Udum gaudium vo-cat Martialis Epigr. X, 78; Petronius in Trojae Halosi : « Fletibus ma-nant genae Mentisque pavida; gaudium lacrimas habet. » Claudianus deBell. Getico: « Singultus varios lacrimosaque gaudia miscent; » et alibi,« Permisto tremuerunt gaudia fletu. »
48. Cui sibila serpens poneret, etc. Ait hoc loco Domitius Papiniumad historiam Herculis alludere, cui infanti duo angues a Junone novercaimmissi dicuntur: qua interpretatione nihil alienius dici potest; nampoeta sine dubio ad incantationem respexit, cui illam vim tribuunt magi,ut etiam serpentes occidere possit. Gevabt.
56. Quis tua colloquiis hilaris mulcebit amatis pectora? Displicet syl-laba finalis is toties repetita: nec placet vox hilaris, inutilis prorsum etsuperflua; conjicio, «Quis tua colloquiis, Melior, mulcebit amatis Pe-ctora?» ut versu primo, «Quod tibi praerepti, Melior, solamen alumni. »Sed vide porro : tua pectora : cujus? Glaucia:? atqui hoc absurdum
1