Band 
Volumen primum.
JPEG-Download
 

* L\ vW%%VWl %

NOTiE

IN CARMEN SECUNDUM LIBRI SECUNDI

SILVARUM.

Veiis. 6. Huc me post patrii Icetum quinquennia lustri. Laudanda Statiimodestia; innuit enim se victorem esse in agone Neapolitano; sed no-luit plenius efferre ne jactantior videretur. Laetum , scilic. victoria: utapud Valcr. Flacc. II, vers. 108 :

- Dux Lemni, puppes tenui contexere canna

Ausus, et inducto cratem defendere tergo, ,

Laeta mari tunc signa refert;

lœta , ol) victoriam qunm de Thracibus obtinuerat. Sed mendum huicloco subesse puto: non enim satis est dicere cratem defendere tergo,nisi addas aliquid quo intelligatur cujus animalis tergo defenditur. Hocvero ab antiquis bebat taurina pelle; legendum igitur, « Et inducto cra-tem defendere tauro, » id est, pelle laurina. Sil. Italic. de Didone, I,a5: «Cingere qua secto permissum litora tauro,» hoc est, pelle tau-rina : nota historia I pse Flacc. IV, a5o, de cœslihus : « Adspice et haeccrudis durata volumina tauris; » juvencis eodem sensu Statius, Achilleid.1, 4 1 7 : “ Lerna graves clipeos caesis vestire juvencis; » ct Lucanus, IV,

1 3l, de harum puppium fabrica :

Primum cana salix madefacto vimine parvamTexitur in puppim, ca-soque inducta juvencoVerioris patiens tumidum superenatat amnem.

Ex quo loco sua hausit Valer. Flacc. ut notatum ab aliis: et hinc stabi-litur nostra emendatio. Plene Ovidius, Fast. IV, 3§a : « Et feriunt mollestaurea terga manus. »

-, Quum stadio jam pigra quies. Pessime hic inseritur vox pigra: quareenim pigra potissimum, quum placida vel lœta vel quodvis aliud epi-theton melius conveniret? pigra quies in malam fere partem sumitur:infra, Arbore Atedii: « Cui nec pigra quies, nec iniqua potentia, nec spesImproba; » supra, Kal. Dccemhr. vers. gi : « Fugit pigra Quies, ctc. »Achilleid. I, v. §38 : « pigram gemit ora quietem Thessalis; » Apuleius,

} ‘

J?

/