NOTiE
IN CARMEN QUARTUM LIBRI SECUNDI
SILVARUM.
* Psittacus melioris. Ecce occurrit adhuc Atedius ille Melior, cuinovum offert carminis sui tributum Statius. Nuper (huj. lib. carm. 1,pag. 178 sqq.) cum illo lugebat poeta de Glaucia interempto; nunc,plectro leviore, Psittaco, domini deliciis, delicate simul et poetice nae-nias canit. A.
Vers. 1. Psittace, dux volucrum. In Gloss. Cyrill. scribitur unico <r'Erraitic, Psitacus. Plinius, lib. X, cap. 4’, ait avem hanc vocari in In-dia Sitacem. A.
>4- Ht querulœ jam sponte fores. Operae pretium sit exscribere no-tulam viri «Je Statio bene meriti. «Ingeniose (inquit ille) Politisons(cpist. VI, 1)hunc locum interpretatus est; Querulœ, inquit, jam spontefores videntur , quoniam quidem querulae antea quoque, sed non sponte ;quia brutorum voces etiam interdum querulœ dicuntur. Ita questus aviumdixit IV Silv., ad Sever. Ait itaque poeta caveam Psittaci jam conqueriquod desolata sit. Eodem modo, Theb. V, nidum avis quem serpens ra-puerat querulam domum vocat. » Revera vix intelligo, quid velit vir do-ctus : puto tamen contraria omnia a Statio dici debuisse; quomodo enimquerulœ esse possunt fores quum tacet cavea? hoc enim intelligendumes t istis, « et angusti nusquam convicia tecti. » Contrarium, inquam,oportuit, hoc modo :
En! muta' non sponte fores! vacat ille beatusCarccr, et angusti nusquam convicia tecti.
Jam omnia belle coha;rent.: limina olim tuo rostro stridebant, nunc mutiesunt; seduon sponte; invito, et quasiboc silentium dolentes. Ita Achill.I, a3y : “ speluncaque docti Muta senis; » dneti senis, Chironis. Alibi,Theb. lib. VIII, vers. 196 : « Mutisque diu plorabere Delphis.» Nonsponte, ut Virgil. Alneid. lib. XI, vers. 827: «Simul his dictis linque-bat habenas, Ad terram non sponte fluens;» alibi, /Kneid. IV, 36t ,« Italiam non sponte sequor. » Pale quippiatn sensus videtur requirere:sed inultum abest, ut affirmem Statium ita scripsisse.
1 .
\
,6