Band 
Volumen primum.
Seite
242
JPEG-Download
 

a4a NOTiE IN CARMEN QUARTUM

20. Quique refert jungens iterata vocabula perdix. Vir doctus Jaco-bus Dalechamp. not. ad Plin. Hist. Nat. lib. X, cap. ta, citat huncversum, ut probet cornices vocales esse ■ « Quique referi jungens iter-ata vocabula cornix. » Memoriae errore. Vide tamen erroris inconstan-tiam : quippe ad cap. §2 ejusdem libri, hunc ipsum versum adducitut probet perdices vocales esse, «Quique refert jungens iterata voca-bula perdix. »

3 a. Quo tu, Melior dilecte, recluso Nunquam solus eras. Quaero quosensu Psittacus reclusus dici potest, id est, apertus. Cavea quidem reclu-ditur, sed non Psittacus, nisi cultro chirurgico. Lege, « quo tu, Meliordilecte, relicto, Nunquam solus eras; » si omnes alii convivae abierint,hoc tamen relicto, non solus eras; hic tibi erat pro turba et sodalibus.Nec metuas a sono vocum dilecte , relicto: pariter enim optimi poetat.Ovid. Amor. II, 7, v. 10, « dicor umore mori, » et Metam. VII, v. 538 :« miratur arator; » Virgil. Ain. XI, 55 a : « Telum im mane manu, etc. »Manilius, II : « Sic mihi cunctanti tantas succedere moli, etc. ; » nisi ibilegendum sit conanti; quod verum puto.

35 . Et tenues Arabum respirant germine plumae Sicaniisq ue crocis.Edition. Parm. et Roman, pro germine habent gramine. Lege, « Et te-nues Arabum respirant gramina pluma; Sicaniosque crocos; » Propert.lib. II, 22 :

Afflabunt t ibi nou Arabum de gramine odores,

Sed quos ipse suis fecit Amor manibus.

Apuleius tamen, Miles. XI : « Talis ac tanta, spirans Arabia; Felicis ger-mina, divina me voce dignata est. » Utroque modo recte dici potest ;sequor tamen vetustissimae. Bene vero respirant gramina non gramine;ita It 2, va. 77 : K inde malignum Aera respirat pelago circumflua Ne-sis; - non Aere. Bespirant idem quod .spirant, exspirant. Silius Italicus,lib. III, vers. 703 :

In latus Hesperium flammam exspirare furentes

Cornipedes, multoque fluentia sanguine lora » '

scii, cerno. Suspirare hoc sensu utitur alibi Silius; et Lucan. lib. VI,vers, 369 :

Quique nec humentes nebulas, nec rore madentem

Aera, nec tenues ventos suspirat Anaurus.

Inspirare pro eodem utitur Ammian. Marcellinus; sed non occurrit lo-cus; ita spirare cum quarto casu: de quo vide Heinsium ad Claudian.IV, 60ns. Honor, v. 5 qi. Non vero dimittendum hoc carmen antequamin integrum restituamus insignem locum Ovidii ea Elegia a qua inultamutuatus est Statius. Ea çgr Amorr. II, 6, a 5 , ubi mortem Psittaci de-flet, et hoc elogio decorat:

Riptiis es invidia ; non tu fera bella movebas:

Garrulus, et placida: pacis amator era».