Band 
Volumen primum.
JPEG-Download
 

NOTjE

IN CARMEN QUINTUM LIBRI SECUNDI

SILVARUM.

Vebs. 7. Vastator docte ferarum. Sic vulgo. At mirum epithetonistud docte vastator: putarés leonem hunc feras fregisse secundum artem.Olim conjeceram vastator torve; quod de leonibus hanc vocem usurpariex multis poetarum locis observaveram. Sed aliud me docuit Parmensis,quae habet vastator cœde ferarum : unde nullo negotio elicitur vera le-ctio, vastator sœve ferarum ; et hoc leonibus coovenientisaimum et usita-tissimum epitheton. Virgil. Georg. H 3 »5;: «saeva leonum Semina. «Noster, Thebaid. IX, i5: « saevos Libyae contra ire leones?» Manilius,lib. IV, de Africa : « saevosque leones ; » Ovid. Met. IV, 102 : « lea saeva ; »Martial, epigr. II, lxxv, 7 , de leone : « Saevus et infelix furiali dente pere-mit,» sc. duos pueros. Ubique invenies. * Erunt fortasse, quibus mi-rum et incredibile videbitur vocabulum tam notum et obvium sic cor-rumpi potuisse. Verum qui veteres codices tractarunt, sciunt nihil essetam monstrosum, ut in illud non pauUatim abeant verba etiam vulga-tissima, postquam semel male legi et reddi coeperunt. » Verba sunt Frid.

' Gronovii ad Plinii Hist. Nat. XXXIII, 1 , ubi pro consertoris , vel, ut inaliis codicibus legitur, sartoris , legit armorum. Vide locum.

i3. Hoc licuisse nefas pavidi timuere leones. Hanc lectionem falsi ar-guit sensus communis : nemo enim timere potest aliquid licuisse; quippetimor locum habet ubi in incerto res sunt, non ubi prœteriit quod ti-muimus; tunc enim succedit dolor , vel desperatio , vel talis aliquis af-fectus. Si igitur pro timuere licuisse scripsisset doluere licuisse , recte etsecundum naturam scripsisset : ut apud Lucan. IX, io55 : « captique inviscera Magni Hoc aliis licuisse doles ; » Procul dubio a Statio fuit, « Hoclicuisse nefas pavidi gemuere leones. » Ita Theb. I, ZiH: «et longumsignis cunctantibus annum Stare gemit;» VII, 821 , de Amphiarao:

« campumque coire Ingemuit;» Sil. Jtalic. II, 225 : « portaque atqueaggere tuto Erupisse gemunt;» Ovid. Metam. III, 94 : «Parte flagel-lari gemuit sua robora caudae; » Horatius, epist. I, i5, 5:

... sane myrteta relinqui, f