Band 
Volumen primum.
Seite
247
JPEG-Download
 

247

NOTVE IN CARM. V L1R. II SILV.

Dictaque cessantem nervis elidere morbumSulfura contemni vicus gemit.

Sed nec adhuc recte habet sensus : non enim leones gemuere hoc licuisse,absolute, sed » Hoc licuisse nefas pavido gemuere leones. » Si alius etfortior leo hoc facinus perpetrasse!, nihil adeo dolendum foret: quum,vero pavido tigridi (quem supra vocat feram fugientem) tantum licuit,hoc quidem gemendum erat; compar sententia apud Claudian. in llufin.11, 1981 » ignavo tantum licuisse nocenti Miratur. » Sil. Italie. XIV, 671 :

> Ingemuit nimium juris, tantumque licere Horruit; » Avien. Fab. II,

« Ingemuit votis haec licuisse suis. » De re vide Martial, lib. de Spectae,epigr. xviii. Gemere vero de leonibus recte dici notum ex isto Virgil.Eclog. V, vers. 27 :

Daphni, tuum Poenos etiam ingemuisse leonesInteritum, montesque feros silvasque loquuntur :

ita legendus iste nunquam adhuc intellectus locus, pro feri et silete. Or-tus error ex eo quod non intelligcbant vi loqugntur idem esse ac ferunt,dicunt t ut ALn. 1,731 : «Juppiter (hospitibus nam te dare jura loquuntur),Hunc 1 astum, etc. » id est, dicunt te dare jura. Uorat. epist. I, 20 :

Me libertino natum patre, et in tenui reMajores pennas nido extendisse loqueris:

ubi eadem verborum constructio, loqueris me extendisse pennas, ut lo-quuntur leones ingemuisse interitum. Jam vero sensu et constructioneloci Virgiliani nihil facilius : « Daphni, dicunt leones et feros montes etsilvas ingemuisse tuum interitum. » Pro feros errore librarii scriptum eratferis; inde, ultima li Ieras a proxime sequenti absorpta ,/ert : dehinc factumsilvee pro sil vas , u t ejusdem casus esset ac feri; millies hoc veterum scri-ptis accidit. (Nos, hic etiam Mariti, repugnantes, montes feri, silvee , innostra Vtrgd. editione retinuimus. Videvar. lect. et notas, p. Ils3, vol. I,et p. 283 , vol. V, ubi fusius nostram explicuimus sententiam. En. )

i5. Totas duxere in lumina frontes. Nullius usus vox ista totas; nun-quam enim, opinor, partem frontis in lumina ducere solent leones. Ju-vénal. sat. IX, 1 :

Scire velim quare toties mihi, Naivole, tristisOccurras fronte obducta, ceu Marsya victus :

vides fronte obducta, non tota fronte obducta. Scripsit Statius: «Torvasduxere in lumina frontes; « Virgil. /F.neid. III, 635 : « Telo lumen tere-bramus acuto Ingens, quod torva solum sub fronte latebat; » Martialis,Epigr. IV, xiv, 11 :

Nec torva lege fronte, sed remissa,hascivis madidos jocis libellos.

Sil. ltal. III, " Ora parentis Agnosco, (ortmquc oculos sub fronteminaces. » Et ita passito apud poetas.