Band 
Volumen primum.
Seite
248
JPEG-Download
 

248 NOT. IN CARM. V LIB. II SILV.

3 o. Unius amissi tetigit jactura leonis. Mirum sane est quod occurritversu ultimo hujus carminis, «magni quod Caesaris ora Unius amissitetigit jactura leonis; -- quippe jactura amissi leonis paene idem est ac sidiceres amissio amissi leonis; non tamen adeo absimile istud Ovidii, Met.IX, 98, de Acheloo amne : « Huic tantum ablati doluit jactura decoris;Caetera sospes erat ; » ita enim legendum ; vulgo, « Hunc tamen ablati do-muit, etc. n Comparat poeta sortem Acheloi' cum sorte Nessi, qui amboDejaniram amarunt: Achelous, inquit, ex amore Dejanirae tantum do-luit, nullum aliud malum assecutus est praeter dolorem (ob amissumscilic. alterum cornu); at tu, Nesse, exitium. Auctor tibi sum Ovidiumita scripsisse, et tute fateberis si locum spectes. Naugerius invenit innonnullis codicibus tantum, et ita Heinsius in quinque : domuit pro do-luit, frequenti vice literarum / et m: de qua ad Silv. V, 3 . Pro sospeserat codex unus Heinsii habuit, sospes abit : quod defendit vir summus.— Nos, ad Ovid. tom. IV, pag. 87 : « Haud tamen ablati.. . » Caeterum,quia saepo nostris ab editionibus variat Markl. non operae pretium essejudicamus, hanc discrepantiam in opere deinceps indicare. Non equi-dem omittemus annotationes Markland. de varietate lectionum. Sed hocsemel lectorem admonitum volumus, ut recurrat ad locos citatos, qualesin nostra editione, non sine causa et maturo judicio, relati fuerunt. En.

1