Band 
Volumen primum.
Seite
267
JPEG-Download
 

LIBRI SECUNDI SILVARUM. 267

Errorem Gevarlii supra notavi.» quo Phileton duodeviginti annos natumfacit, quum quindecim tantum Statius voluerit. Sed gravius adhuc erratvir politus : dicit enim « Rhamnusiam secum adducere socias suas Invi-diam ac Mortem. » Quid? au Rhamnusia secum adducit sociam Rham -nusiam y Invidia Invidiam ? easdem enim esse Invidiam et Rhamnusiam,nisi jam scias, disce ex Claudiano, de Bell, Get. vers. 63i, ubi postquamAlarici successum et conjugis ejus fastum descripsit, addit, « Sed Deaquae nimiis obstat Rhamnusia votis Intumuit, flexitque rotam; » ita le-gendum; vulgo inepte Ingemuit. Dea quae obstat nimiis votis quaenamalia est praeter Invidiam? Apuleius, Miles. IV : « Nec ille tam clarus,tamque splendidus publicae voluptatis apparatus, Invidiae noxios effugitoculos. » Ex quo Apuleii loco intelligitur Statii Attendit; scilicet conje~cit in eum noxios illos oculos suos Rhamnusia : ut carm. ad Uxor. inii.« Audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu. » Q. Curt. X, 9, 6 : « Absitmodo invidia, excipiet hujus saeculi tempora ejusdem domus utinainperpetua, certe diuturna posteritas.» Audi Nostrum suavissime que-rentem, Rictat. Abaso. v. 187 :

Quisnain impacata consanguinitate ligavitFortunam Invidiainque, Deus ? qui jussit iniquasXtcrnum bellare Deas? nullamne notavitIlla domum, torvo quam non h$ec lumine figatProtenus, et saeva perturbet gaudia dextra ?

Etiam ipse Gevartins, loco supra citato, Invidiam et Nemesin unameamdemque facit: Nemesin vero et Rhamnusiam eamdem esse noruntomnes. Ilesychius : 'Vttfxiouo-tctv, Ntjuieir. Alibi :

$0ONO2. Mira ha?c viri docti oblivio, in eadem sententia unam perso-nam duas facientis. Sed sensui et verborum significationi non satis hocloco attendit GeVartius : quod si fecisset, facile vidisset Statium scri-psisse, «et invitam Mortem complexa, jacenti Injecit nexus. » Nihil ve-nustius dici potuit: Mors, etiamsi blanditiis Deae Invidice allecta, invitatamen, praeter morem, opus suum peregit : tanta amabilitas Phileti fuit.Mors invita aliquid facere eleganter dicitur, quando contra leges natura*vim suam exerit: quando rapit juvenem, qui secundum vitae humanaeconditiones diutius vixisse sperare potuit. Lucanus, VI, de sagaThessala :

Viventes animas et adhuc sua membra regentesInfodit busto : fatis debentibus annosMors invita subit :

invita, utpote ante tempus , et quum fata adhuc annos deberent. Manii.IV, vers. 86 :

Quod Decios non omne tulit, non oinne CamillosTempus, et invictum devicta morte Catonem ,

Materies in rem superat, sed lege repugnat.

Ubi nescio quid sibi velit Scaliger, qui hos tres versus ita ut hic videsex optimo Codice Gemblacensi adducit, nota tamen proxime sequente