268 - >OTL IX U^IIMEX SEXTUM
dicit, « Male Gemblacensis; et invicta devictum morte Catonem. » Ut-cunque sibi contradicat Scaliger, ne dubites quin clcgantissimi ‘scripto-ris sit, « et invita devictum morte Catonem. » Qui historiam lethi Cato-nis legerunt, facile intelligent quare invita Morte devictus ille dicitur.Noster, Thebaid. X, 809, ubi mater Menoecei queritur, « sponte en ul-troque peremptus Irrumpis incestas, fatis nolentibus, umbras; » nolen-tibus fatis ^ «,quia ante diem periit; » ut bene Lutatius scholiastes. ItaCanthus, apud Valer. Flacc. VI, 317, tela rapit ab Argus navis carinainvita , quia $c. Argo fatorum praescia novit illum periturum esse; ideoinvita administravit illi tela; Manii. V, « glebas inter deprendere gazam,Invitamque novo tandem producere cado. » Ita, « mors juveni accidereadversante et repugnante Natura, » alicubi apud Cie. de Senectute, di-citur. Pro que amplexa edidi complexa; supra notavi de qu pro c, etvice versa; ita apud Manii. V, «Maximus Orion, magnum complexusOlympum; » pro complexus optimus Gemblacensis habet que amplexus.
80. Jam litora duri Saeva , Philete , senis , durumque Acheronta vide-bas y Quo domini clamante sono! Non ferri potest duri senis et statimdurum Acheronta ; lege, «jam litora duri Saeva, Philete, senis, dirum-que Acheronta videbas; » duri senis, ut apud Senecam, Olidip. vs. 166,de Charonte :
Quique capaci turbida cymbaFlumina servat durus senioNavita crudo.
Hercule tamen Furente, v. 771 : « dirus exclamat Charon, Quo pergis,audax?» Apuleius, Apolog. « Igitur agnomenta ei duo indita; Charon,ut jam dixi, ob oris et animi diritatem; sed alterum, quod libentius au-dit, oh Deorum contemptum, Mezentius. » Utrovis.modo recte dici po-test : mihi tamen magis placet duri senis , quia dirum est perpetuumAcherontis epitheton. Dira Furiarum loca , Sencc. Here. Fur. vs. 1221 ;Charontem navitam tristem vocat Virgil. iEneid. VI, 3i5; tetrum por -thmea , Juven. HI, 266; torvum senem , Propert. III, 18: hoc vero est du-rum potius quam dirum senem. Hac autem voces durus et dirus in MSS.perpetuo confunduntur; vide lìentleium ad Ilorat. carm. II, 12, 2; I)ra-kenborch. ad Sil. Italie. XIV, 126, ubi diro Lœstryqone edidit pro duro.Contra duri Ditis seu Plutonis apud Virgil. ASncid, XII, 199, uti recteex Codicibus Pierius, pro diri. Sequitur, « Quo Domini clamante sono ! »pro quo bene Gronovius ex duobus Codicibus clamate; ita Tlieb. IX,4/6: «Unde ha.‘c, Ismene, repente Ira tibi? quove has traxisti gurgitevires Imhelli famulate Deo?» ubi pari errore in nonnullis editionibuslegitur famulante. Thebaid. III, 201:
.... nec quod te, Delia, castosProlapsum ad fomes specula temerare profanaHeu dominum insani non agnovere Molossi,
Deflerim magis :