Band 
Volumen primum.
Seite
282
JPEG-Download
 

282 NOTiE IN CARMEN SEPTIMEM

nem Sponsalem Abiti vel Aviti cujusdain, ad hunc modum :

Linea constricto de pectore vincula solve,

Et domino te crede tuo : nec candida LedasIn quibus ora vide, vel ne contacta repugnes.

Est in nocte timor, non est in nocte periclum.

Ncc volo contendas : vinces quum vicerit ille.

Ita etiam citantur hi versus a Tlieod. Jans. Almeloveenio, in Epigrain. etPoem. Vett. Mirum neutri eorum suboluisse mendum apertissimum inversu tertio : legendum nempe, « nec candida laedas Unguibus ora vide : »non In quibus : quod sensum nullum habet.

69. Et gratum popularitate Magnum. Iterum alludit Sidonius, car-men IX, v. 297 : « Et carus popularitate princeps. » Popularitate gra-tum , id est, 06 popularitatem. Plinius, Epist. II, 1 , de Virginio Rufo :« Caîsares, quibus suspectus atque etiam invisus virtutibus fuerat, eva-sit. » Tacitus, Annal. IV, 19 : «Erat uxor Silio Sosia Galla, caritateAgrippina» invisa principi. » Et Anpal. XIV, 09 : « Oetaviamque conju-gem amoliri, quamvis modeste agat, et nomine patris, et studiis po-puli gravem?» id est, ob studia populi invisam.

70. Tu Pelusiaci scelus Canopi . Quintilianus, fnstit. I, 5 , de Barba-rismo : « Sed in prosa quoque est quxdam jam recepta immutatio : namCicero Canopitarum exercitum dicit, ipsi Canobon vocant. » Servius, adVirgil. Georg. IV, 287 : « Pellœi Canopi; Canopus autem dicta est quasiCanobus, a Canobo Menelai gubernatore illic sepulto. » KavaCov etiamnonKayawov semper appellat Strabo, Geogr. lib. XVII,pp. 55 o, 551 . Sednihil mutandum.

85 . Forma , simplicitate , comitate, Censu f sanguine , gratia , decore.L)e versu priore notat Gevartms : « Versus hic trivialis et insititius cmargine videtur irrepsisse, ob similitudinem sequentis, qui sine dubioStatianus est. » Assentior de primo; et idem etiam censeo de altero ;nempe neutrum Statii esse, sed faceti alicujus, qui per lusum duobusversiculis cx singulis verbis compactis Pollam nostram omnibus praecla-ris dotibus ornare et quasi cooperire voluit; et de primo quidem cer-tum est ; si enim admittas, cum Gevartio, censu, sanguine^ gratia , decore;tum cert e forma locum habere, nisi summa cum , non potest.

Ad hunc igitur modum paulisper cuin viro docto locum concipiamus,

Doctam atque ingenio suo decoraiu ,

Qaalem blanda Venus darctque JunoCensu, sanguine, gratia, decore :

ubi primum oculis incurrit inscita repetitio decoram et decore. Deinde,grammaticorum filios interrogarem, quare in ablativo casu h«ec conci-piantur, et a quo verbo regantur. Porro, qua.ro, quxnam sit differentiainter gratiam et decorem. Aufer itaque versus male natos, et sine qui-bus optime procedit sensus ; et monachus suam Gratiam sibi habeat.