Band 
Volumen primum.
Seite
281
JPEG-Download
 

LIBRI SECUNDI SILVARUM. 28,

46. Et doctos Equites. Quare Equites potissimum hoc epitheto do-nat ? nisi illi prœ Senatoribus et c soteris Romanis docti fuerint : quodnon memini me legisse; et Senatores quidem proprio et perpetuo epi-theto designat, purpureum trahes Senatum : eodem modo cum Equiti-bus actum esse oportuit, Et celsos Equites; hoc enim Equitibus pro-prium : Silv. III, 3 : «.... lsevaeque ignobile ferrum Exsuit, et celse na-torum aequavit honori : » celse nati sunt Equites. Horatius, Art. Poet.vers. 34 a : « Celsi prretereunt austera poemata Rhamnes. » Noster, Silv. I,4 ! « Pompeio nec celsus Eques, nec femina Rruto. » Potes etiam ad vul-gatam propius legere claros Equites ; quippe cl in d saepe coalescit ; itadura pro clara Theb. IV, 827, de quo supra monui; et tandem prosanclem vel zanclen apud Silium Italicum, libro primo. Coride apudMartial. Epigr. lib. III, xcm, 24, pro quo restituit Coricle Scaliger,Auson. Lection. II, 4. Clari vero Equites interdum dicuntur : vide Rent-leium ad Ilorat. carm. I, 20, 5 . Sed hoc particulare est, nec omnibusEquitibus convenit : maneamus itaque in priori conjectura.

58 - Ingratus Nero dulcibus theatris Et noster tibi proferetur Orpheus.Vera est lectio quam hic posui ; ct ita censuit Gronovius, Diatr. c. 29.Constructio est, proferetur dulcibus theatris , non ingratus dulcibustheatris : id est, « tu proferes, exhibebis theatro poemata Neronem etOrphea. » De verbo proferre dixi aliquid in not. p. 3 o 4 ; ubi monuiverbum esse artificum. Cicero, Académie. II, 1, de Themistocle : « Quiquidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoria; quae tum primumproferebatur, traditurum, respondisse dicitur, oblivisci se malle di-scere. » Stare igitur potest versus ille Ingratus Nero dulcibus theatris;licet epitheton dulcibus non adhuc nimis arrideat. Auctor Vitae Lucani ;» Prima ingenii experimenta in Neronis laudibus dedit, quinquennalicertamine. » Ilie tertio loco ponitur Nero’. — Pro Et sedes (v. 67 ) legoTu sedes; quum ut vitetur insuavis repetitio conjunctionis, et supplex,et sedes, et noster : tum ut servetur emphatica iteratio pronominis, tucarus Latio, tu sedes reserabis, tu castce titulum, tu Pelusiaci : ut in Eq.Max. vers. 79 : « tu bella Jovis, tu praelia Rheni, Tu Civile nefas, tu tar-dum in foedera montem Longo Marte domas, etc. » Et stepe hae voces in-vicem commutantur. Titulus autem hujus poematii In quo de Orpheosdescensu ad inferos egit Lucanus, fuit, credo, Kcera^fioVoc, Subterra-neus; seu plenius, Orpheus Catactlionius; hoc mihi suggessit Lutatius,vetus scholiastes Statii; qui ad Theb. lib. IX, vers. 224, duos versuscitat ex Lucani Catagonio ; quam vocem intelligcre hactenus non value-runt viri eruditi : sed si legas Catacthonio, et de Orpheo apud Inferosaccipias, evanescet obscuritas: nisi malis Catonio; eodem sensu : dequo adeundus Salmasius, ad Spartianum Adriano, p. 171 : et hoc forteverius. Vid. Cie. Epist. Famil. VII, , 5 .

63 . De Allocutione consule Salmasium, ad Trebcl. Pollionis Gallie-nos, p. 21 4 1 ubi ex vetustissimo Codice Epigramma tum profert Allocutio -