Band 
Volumen primum.
Seite
306
JPEG-Download
 

3o6 NOTTE IN CARMEN PRIMUM

Salmasto refragatur. Pergit : « Surrentini montes circa Surrentum : atSireniani scopuli sive montes tres parvae insula; desertae, TrnpxSuc qua;et 2«if»yoîvai dicebantur, de quibus Strabo, lib. I. » Immo et Sirenianimontes erant circa Surrentum, ut ex Frontini loco supra adducto clarepatet : narrat enim agrum Surrentinum , qui jacebat circa montes Sire-. nianos, militibus Augustanis pro parte assignatum fuisse : et plane do-cet Strabo, lib. I, p. t5, si verbis ejus attendas : sed in hoc totus virimaximi error vertitur, quod non distinguit Sirenusas insulas a Sirenia-nis montibus-, qui quidem diversi erant, ut luculenter ibidem monstratStrabo : unde, quum voces scopulos et saxa et rupes Sirenum tam deinsulis Sirenusis quam de montibus Si reniants usurpatas observasse! virdoctissimus, male confudit; et quod duorum erat, in unum compegit.Sequitur : « Statius Surrentinam Villam Pollii inter Sirenum montes etpromontorium Minerva; sitam fuisse docet, in montibus nimirum Sur-rentinis. » Non inter Sirenum montes et promontorium Minerva; sitamhanc Villam docet Statius, sed inter notos Sirenum nomine muros etpromontorium Minerva;. Pergit : » Sic ille:

Est inter notos Sirenum nomine murosSaxaque Tyrrhena: templis onerata MincrvteCelsa Dicarchei speculatrix villa profundi.

Per muros Sirenum nomine notos intelligi debere certum est Sirenianosmontes : alibi rupes vocat, in Ilerc. Surrent. notas Sirenum nomine ru-pes. » Quid audio? per muros intelligi debere montes? et, quod teque in-commodum est, si Pollii Villa sita fuit inter Sirenianos montes (hoc est,secundum Salmasium, Sirenusas insulas ) et promontorium Minerva ,necessario sequitur eatri in mari sitam fuisse : quippe promontoriumistud ad mare pertingebat, ùt inter illud et Sirenusas nihil esse potueritprseter aquas : quod satis mirum est, sive Vilhr fundamentum, sive Sal-masii commentum.

69 . Augustasque fores asstietatjue tecta gravamus. Domitius : « Ine-mendati Godd. habent assuetas et gravatis : nos vero legimus, assutaquetecta gravamus Frondibus : ut sit sensus, Dum tegimus tecta assuta ma-leque hserentia hiantibus rimis, atque ita solem arcemus. » Hanc Domi-tii interpretationem merito rejicit Gevartius ; ipse tamen errans, quumdicit, Statium hoc loco describere augustissimum et magnificum tem-plum Dianie Aricina;. Nihil hic, ne verbum quidem, de templo Diana-Aricina; quum ha: augustie fores, de quibus Statius loquitur, non Ari-cine essent, sed Villa; Surrentince Pollii, ubi tunc versabatur poeta.Gevartium decepit vox Triviae , qute conjungenda erat cum diem , noncum udo litore, aut augustas fores : dies Trivia est festus dies Trivia ,Idus scii. Augusti mensis : ut Theb. VI : « .... da, parve, tunm triete-ride multa Instaurare diem , » id est, tuum festum diem , de Archemoro :ita f.ueani proprius dies , Genethl. V. t ; et Casaris alma dies, apud Mar-tialem. De reliquo, in verbis hujus loci nihil mutat Gevartius, nisi quodpro Angustas, quod typographis imputat, vult Augustas : de quo mox