Band 
Volumen primum.
Seite
307
JPEG-Download
 

LIBRI TERTII SILVARUM. Z07

videbimus. Salmasius, Exerc. Plinian. p. a65, legitAugiutasque fores assuetaque lecta gravamur,

Frondibus et patula defendimus arbore soles :et hoc verum esse pronuntiat Gronovius, Diatr. c. r3 ; iminemor vo-cem vero vel autem hoc pacto desiderari : dixisse enim debuit, « grava-mur assueta tecta, frondibus vero et arbore defendimus soles : » aliterenim non connectuntur hsec. Quemadmodum in suis Codicibus invenitDomitius, ita etiam est in vetusta Parmensi, gravatis : unde nullo ne-gotio confici potest

Augustasque fores assuetaque tecta gravati,

Frondibus et patula defendimus arbore soles :

constructione ita postulante : et ita tandem Gronov. in Errat, et Omiss.ad finem Diatr. p. Ho6, ex MS. Senensi. Gravari idem quod odisse, aver-sari; eum quarto casu : Lucanus, lib. VII, vers. 384 : « Iiomanos odereomnes, dominosque gravantur, Quos novere, magis. - Suetonius, Au-gusto : « ampla et operosa praetoria gravabatur : » qui locus a Grono-vio adducitur. Apuleius, Apolog. : « recitari ipsa hatc jubebo ; quoniamostendis humanissimo vultu auditionem te istam non gravari : » ita le-gendum; vulgo, auditione ista; passim exempla. Pro augustas multa-editiones habent angustas ; quod mihi verius videtur : in hac enim vocecontinetur ratio quare convivat gravabantur fores seu domum , nempequia angustce erant ; et ideo aperto aethere frigus captabant, frondibusarborum umbram concinnantes. Verum quidem est, has fores seu aedesaugustas fuisse : sed non erat hujus loci hoc innuere : non enim grava-bantur eas utpote augustas , sed angustas : et 'ita jam sentire video Pleins .ad Ovid. Heroid. V, ,6, ubi notat 1 , « Angustas fores , ob immensumfrigus, non Augustas. » Voluit, opinorj ob immensum calorem,-non obimmensum frigus. Pro fores etiam optime legere potes lares ; lares ettecta saepe conjunguntur : infra tamen océurrit vox fores eodem sensu,vers. 88 -. nihil igitur in hac voce innovandum.

71. Delituit coelum, et subitis lux candida cessit Nubibus. In non-nullis editionibus deest copula et .- sed eam retinent Parm. Rom. etVcnet. et ita edi curavi. Pro candida lux Hcinsius ibidem scribi vultcondita ; « quoniam capdida lux plerumque fortunata. » Non opus est :candida enim lux idem quod clara; et nubilo opponitur. Ovidius, Trist.II, >4» • “ Nube solet pulsa candidus ire dies. . Idem, Ueroid. XVI,317, ubi ludit in duplici hujus vocis significatione:

le mihi, meque tibi communia gaudia jungant ;

Candidior medio nox erit illa die.

Ita candidus sol, Metam. XV, 3o. Inde albte luces, Martial. Epigr. X,IXII, 6. Plautus, Amphitr. 1,3:

Nudc te, nox, quae me mansisti, milio, Ut cedas die ;

TJt mortalibus illucescat luce clara et candida.

Ita, opinor, legendum; non illucescas^ et pro Ut forte legendum /s,

20 .