Band 
Volumen primum.
Seite
310
JPEG-Download
 

3io NOTiE in carmen primum

locum applica, et videbis illum scripsisse, « immenso non unquam ex-cisus ab sevo. » Exscindere vocat, infra v. ia3:

Praecipuus sed enim labor est exscindere dextraOppositas rupes, et saxa negantia ferro;

Virgilius, VI, 42, « Excisum Euboïcae latus ingens rupis in antrum.»Idem, jEneid. I, 429, « immanesque columnas Rupibus excidunt. » Sue-tonius, Calig. c. 37, « excis» rupes durissimi silicis; » et Claudio , 20 :» Per tria autem passuum millia, partim effosso monte, partim exciso,canalem absolvit. » Vocem umbo amat Statius; Achilleid. I, 407:

Nec tantum exciti bimari quos Isthmia valloClaustra, nec undisonae quos circuit umbo Malea*,

Sed procul amotas, etc.

Thebaid. VI, 35i :

Metarum instar eram bine nudo robore quercusOlim omnes exuta comas; hinc saxeus umbo,

Arbiter agricolis.

Restituenda haec vox Thebaid. IV, 5ao : «Panditur Elysium chaos, ettelluris opertae Dissilit umbra capax; » legendum dico, umbo capaxdissilit , id est, dividitur: umbra telluris dissilit nullum habet sensum.Iterum, Thebaid. VII, 15 : « omne quod Isthmiua umbo Distinet. » No-tanda vero in hoc Statii loco, quem jam explicamus, vox unquam: quippe non unquam excisus , idem est, nec amplius, quamnon excisus ita Theb. IV, a4o:

Qui te, flave, natam terris Alphee, SicanisAdvena tam longo non unquam infecte profundo :

id est, non infecte. Here. Epitrapez. v. 106 :

Nec te regnator Macetum, nec barbarus unquamAnnibal, aut saevi posset vox horrida SyllaeHis celebrare modis;

ubi neque bene omitti potuit to unquam . In qualibet Statii pagina inve-nies. Virgilius, iEneid. II, 331 1 « Millia quot magnis unquam venereMycenis. » Ubi si omittas -ro unquam , nihil perdes. Val. Klacc. IV, 167 :Fulminea frontem dextra, disjectaque fuditLumina, me nunquam leto dignatus et armis ;

nunquam dignatus, id est, non unquam , id est, non dignatus.

117 Aec mora, conscripta formatur imagine tela. Domitius : * Sta-tion designatum est pictum aedificium in tela ; ut ea similitudine erige-retur. » Male : formae enim aedificiorum non in tela, sed charta describisolent : praeterea, non formari, sed texi dicitur tela. Cruceus ita : « No-tatur 'I%roypa<fut, id est, tenuis ot prima delineatio operis seu aedificiiexstruendi, quam redemptores velut exemplar sibi proponere solent intela vel charta expressam. » Eamdem cantilenam de tela canit : et itaquoque Ruchnerus ad Plinii Epist. IX, 3g, his verbis - * significat Sta-