3i6
NOT. IN CARM. I LIB. III SILV.
cavis poma dabam manibus : » quum Cynthiam inviseret dormientem:et Virgilius, Ëclog. III, 64, « Malo me Galatea petit, lasciva puella; » etEclog. II, 5i, « Ipse ego cana legam tenera lanugine mala: » ad quaeServius : «verecunde rem inhonestam supprimit, quam Theocritusaperte commemorat; » vide praecedentia. Vetus Epigramma a Scaligeroeditum :
Qualibus Hippomenes rapuit Schœneïda pomis,
Qualibus Hesperidum nobilis hortus erat.
Hujusmodi igitur poma, inquit Statius, ingere in gremium Pollae : Namcapit ; capax est propter aetatem , non vetula nimis, ( unde in Surrentin.v. io, «nitidae juvenilis gratia Pollae») et cupit; tantum ambit hono-rem : et meretur ; non degener ambit. Hanc Pollam eamdem fuisse quaePolla Argentaria , Lucani uxor, jam fere persuadeor; et erroris imputa-tione liberandum esse Sidonium Apollinarem, qui duobus poetis juga-tam eam facit ; scii. Lucano et huic Pollio , non Statio. Vide quae notaviad Praefat. lib. II.
173. Duram scio vincere mortem. Cum Morte enim luctatus est Hercu-les , et ei eripuit Alcestidem Admeti uxorem : quod ad medicinae peritiamrefert Plutarchus. Noster, liero. Epitrapez. v. io4- « Hic penetrata tibispoliataque limina Mortis Concinet : » de Hercule loquitur. Sic Abascan-tius, V, 1, dicitur « ingens certamen cum Morte gerere. »
i85. Populeaque movens albentia tempora silva. Populea silva idemquod populus y quae Alcidœ gratissima , ut ait Virgilius : et ideo ex hacarbore coronam gestabat. Vide siroukh. ad Tibuli. I, 3o. Senec., Here.OEt. vers. 16H0 : « contexit pyram Populea silva, frondis Herculeae ne-mus : » ubi pro contexit pyram optimus codex Florent, habet se completrogo : unde Gronovius dubitanter, se confert rogo* Sed quare nemus ,quum silvam jam dixerat; et quid est nemus frondis? lege certissimaemendatione, « se confert rogo Populea silva, frontis Herculeae decus i »hoc est Statii populea albentia tempora silva. Confert proprium in refunebri verbum, ut pluribus dicemus ad Lacrim. Etrusc. v. i3H : Ho-nor et decus frontis vocatur corona seu sertum. Glaucia Melioris, v. 26,« Et nunc heu ! vittis et frontis honore soluto. » Thebaid. X, 254 :
Ponit adoratas Phœbea insignia frondes,
I.ongxvique ducis gremio commendat honorem« Frontis:
id est, coronam lauream. Appositissime, Epiced. in Puer. v. 28: «sedne<? solita? mihi vertice laurus, Nec fronti vittatus honos : en taxea mar-cet Silva comis. » Taxea silva pro taxus.