LIBRI TERTII SILVARUM. 3,5
tial. Epigr. IV, vm, 5 . Acumen vero et oxymoron affectat Noster in vo-cibus liquidas et nodare : liquida enim non possunt nodari.
160. Nam capit, et tantum non dedignatur honorem. Ita editiones.Politianus tamen, Epist. VI, I, monuit se restituisse verbum degenera-vit in suum locum, in quem subierat dedignatur ; procul dubio ex MS.inquit Gronovius, Diatr. c. 26. Haec enim talia sunt, ut ab ingenio nudoproficisci non possint. Et quidem degenerare cum quarto casu probumest : Ovidius, Pontio. III, t,
Magna tibi imposita est nostris persona libellis,
Conjugis exemplum diceris esse bonté;
Hanc cave degeneres.
Et Metam. VII, 54 a , « Acer equus quondam, mag»seque in pulvere fa-mae, Degenerat palmas: » ita libri meliores, testante Heinsio, non De-gener ad palmas : licet hoc quoque probum ; ut degener ad periculafacit. Ann. I, 4 °- Noster, Theb. IV, 149, de Tiryntbe urbe : « non for-tibus illa Infecunda viris, famamve immanis alumni Degenerat ; » italegendum ; vulgo famaque. Sed alia ratio hujus et istorum locorum :quippe ridiculum esset dicere Pollam non degenerare honorem quem illioptat poeta; et consequenter illa nondum accepit. Praeterea, vox capitnon praeteritum, sed praesens tempus secum connecti requirit; capit etnon degenerat. Verissima restitutio Gronovii, qui putat -r» degeneravitpositum esse pro degenerabit; (frequenti vice literarum t; et b) hocvero pro degener ambit, litera m non adscripta, sed nota ejus srper aposita : « Nam capit, et tantum non degener ambit honorem. » Nihilverius : et MS. Flor, habet degenerabit ; et ita in Parmensi ego inveni.^°etbius, Consol. Philos. III, Metr. 8 :
Quid dignum stolidis mentibus imprccer?
Opes, honores ambiant.
Pecte etiam non degener : Ausonius, Mosell. v. 355 , « Sura tuas prope-rat non degener ire sub undas. » Tacitus, Annal. IV, 61 : « Fine anniexcessere insignes viri, Asinius Agrippa , claris majoribus quam vetu-stis, vitaque non degener; et Q. Haterius, familia senatoria. » Noster,Theb. IX, kig, g e Parthenopeeo :
.... nec degener ille
Sanguinis ; inque meos reptavit protenus arcus ,
Telaque per lacrimas et prima voce poposcit :
ita legendum ; vulgo sine sensu , Tela puer lacrimis. Heinsius, ad Ovid.Pontic. III, t, assentitur Gronovio de iS degener ambit : et locum The-baidos IV, > 49 , mecum emendat; nisi quod pro famamve citat famam-que : verius alterum. De significatione verbi capere supra egi, F.pithal.Stella;, v. 107. Quod vero optat Statius, ut Hercules poma ingerat ingremium Pollae, pudice innuit Pollam desiderio liberorum teneri : pomaenim veteribus credebantur conceptum adjuvare, et erat lascivum ali-quod in istius vocis notione : unde istud Propert. 1 , 3 ,24 . « Nunc furtiva