Band 
Volumen primum.
Seite
320
JPEG-Download
 

320 P. P. STATII SILVARUM

Spiritus, atque hiemes nimbosaque nubila parent,Arctius objecto Rorean, Eurumque, Notumque 4 5Monte premat : soli Zephyro sit copia caeli,

Solus agat puppes ; summasque supernatet undasAssiduus pelago ; donec tua, turbine nullo,

Laeta Paretoniis assignet carbasa ripis. »

Audimur : vocat ipse ratem, nautasque morantes 5oIncrepat : inde meum timido jam frigore pectusLabitur, et nequeo, quamvis movet ominis horror,Claudere suspensos oculorum in margine fletus.

Jamque ratem terris divisit fune solutoNavita, et angustum dejecit in aequora pontem ; 55

Saevus et e puppi longo clamore magister

Spiritus. Recte Heinsius ad Valer.Flaccum, I, 5oi, pro mundi legitponti. Lucretius, I, 8; Ovid. Met.II, 87a; Avien. Orb. Descr. vs. 78et 964. Freta ponti, et marmoraponti passim apud eumdem occur-runt: tequora maris, Hor. Carm.-IV,5, 10; et ita legendum notissimoillo Lucretii versu, initio lib. II:« Suave maris magni turbantibusaequora ventis F. terra magnum al-terius spectare laborem : » vulgomari magno; quod redundat : satisenim fuerat dixisse, « suave est,ventis turbantibus .icquora, e terraspectare, etc. » Mutatum ab aliquoqui nescivit cequora maris recte diciposse. — Cod. Paris. ed. pr. Crue.Gronov. mundi. A. • > >>

44. dc hiemes nimbosaque nubilaparent. Intolerandus hic cultis au-ribus hiatus : fidenter edidi, contraomnes quas vidi editiones, atquehiemes : raro invenies ac, quandosubsequens vox a vocali incipiat.Noster,Epilhal.Stell. v. 248; Tbeh.X, 787 ; Lyrico ad Maximum, f.' 2,

« Fortis heroos Erato labores Dif-fer, atque ingens opus in minoresContrahe gyros; » ubi si vulgo le-ctum fuisset ac ingens , sine ullahaesitatione in contextum admisis-sem atque. Silius Italie. VIII, 36o :« Quos celso devexa jugo Junoniasedes Lanuvium, atque altrix castiCollatia Bruti ; » ita ex scriptis de-dit N. Heinsius pro ac altrix. —-Cod. Par. ed. pr. Crue. Gronov. achyemes. A.

5i. Ecce meum timido. Pro ecceMS. Senens. Rom. etVenet. codexhabent inde: perquam elegans ususparticulae, inquit Gronovius, c. 26,pro « nunc vero, ab hoc momento,enimvero jam; » ita IV, /}, vs. 26,« Certum est : inde sonus geminasmihi circuit aures. » Vid. Theh. I,3o3 ; Virgil. yEneid. III, 663 ; Val.Flacc. V, 225 ; et ita edit. Romana :Parmensis unde. —Cod. Par. inde,et in marg. ecce: edit, prine, inde.Crue. et Gronov. ecce. A.

56. Longo clamore non placet,propter sequens Nec longum cara :