Band 
Volumen primum.
Seite
328
JPEG-Download
 

3a8 NOTtE IN CARMEN SECUNDUM

tium est exscribere qua: interpretes in difficillimum hunc locum com-menti sunt: minimo negotio vagae eorum conjecturae redargui possunt;sed nihil intérim de ineo afferre valeo. Audiamus tamen quid de eosummus Gronovius, Diatr. cap. 26: « Scripsit Statius, inquit illo, Sinttjuibus exploret lino gravis alta molybdis; dictio rupes semper suspectafujt; nec enim rupes explorantur, sed fundus maris et ipsius altitudo;pro ea in Florentino legitur primo; sed hanc mutari malim in lino,quo se. molybdis in mare demittitur, slrta pro alta deinde arte corre-ctum est. Vocarunt olim instrumentum mari explorando putwCtiia., quiaplumbum habebat assutum in extremo. >. Haec ille, ex Salinas, epist. 88;primo quidem intuitu speciosa, et ceterorum somniis longe saniora;quae tamen et ipsa examen ferre non valent; elige enim quamvis vei>horum constructionem, vox lino abundat. Salmasius, epist. 88, legit,«Sint quibus exploret plumbo gravis alta molybdis;» speciosum qui-dem et hoc, sed forte nihilo verius: quippe non opus est dicere molyb-dis plumbo gravis; hoc enim continetur sub notione vocis molybdis,qua; per se significat linum seu funem plumbo gravem. Idem in Plinian.Excrcil. p. 712 , hunc versum ita citat, « Sint quibus exploret rupes gra-vitate molybdus.» In Parmensi ita concipitur: » Sint quibus exploretpriosgravis arte molueras; » in Romana, « exploret rupes molorchus. »Domitii video manum interpolati icem in vocibus rupes et molorchus ;qui, inquit ille, « est instrumentum nauticum ad latentia saxa inda-ganda; quod miror et a nostris et a Graecis, Julioque Polluce inprimis,praetermissum fuisse. » Nil mirum praetermissum fuisse, quum nec ana-logia, nec veterum aliorum testimoniis appareat hoc verbum usquamexstitisse, nisi in Domitii commentariis. Pro eo minime dubium scribioportere molubdis seu molybdis; fstwCJ'it, plumbeum instrumentum adhunc usum ; quod et /Soxis et sMra.vtifa.Ttif seu xarra.vtifttrsfia. vocabatur.De ceteris tacendum puto, donec ex codice aliquo aut felici conjecturaliquidius aliquid effulgeat.

46. Soli Zephyro sit copia cœli. ExOvid. Amor. II, 1 t,v. 41 : “ Ipsa rogesZephyri veniant in lintea soli; » ita Puteaneus et quatuor alii codices,non pleni; quod licet probum sit, Statium tamen legisse soli vel ex hacimitatione patet.

5 a. Quamvis movet ominis horror. Gronovius pro movet legit monet;sed quoniam monere et monitus propria sunt verba de auguriis, ora-culis, prodigiis, ominibus, somniis; parum accurate argumentatur; tamenim movemur ominibus quam monemur ; et hoc loco nullum opus estmonitu; movet idrm est quod turbat, terret, anxium reddit. Lege modohaec ex Thebaid. II, 268 : » cunctos tamen omina rerum Dira movent,variisque metum sermonibus augent; » Sil. Ital. IX, 2L8 : « tum tristemovebat Augurium; » Virgis IX, 471 : “ simul ora virum praefixa mo-vebant , Nota nimis miseris ; » Ovid. Met. I, v. 55 : « humanas motura[onitrua meutes; » Ileroid. IX, 2 f) :