Band 
Volumen primum.
Seite
330
JPEG-Download
 

r-r

33o NOTiE IN CARMEN SECUNDUM

des nantes seu pisces inter animantes plane numerari. Nimirum per istamiseris animantibus Statius intelligit non omnia terrestria animalia , sedhomines simpliciter; non ullo pulmonum aut respirationis respectu, sedquod anima , id est, vita utuntur; patet hoc ex epitheto miseris, quodcum Tw animantibus conjunctum significationem ad homines restringit:misera enim animantia xar' ifax** homines poetis passim dicuntur. No-ster, Thebaid, III, 55i : « unde iste per orbem Primus venturi miserisanimantibus aeger Crevit amor? » ad quae vetus Scholiastes: miseris ani-mantibus: «Hominibus, qui fere miserrimi inter animalia super ter-ram. » Infinita tum Nostri tum aliorum loca adduci possunt, ubi voxanimantibus per se significat hominibus; non ut opponantur aquatili-bus, sed quia animas habent, ut bene Lutatius scholiastes, quem videad Tlieb. XI, 465 :

Quid me, ait, ut saevis animantum, ac saepe Deorum

Obstaturum animis, princeps Natura, creabas ?ubi plane opponit animantum id est hominum, et Deorum. Nihil igiturex intima philosophia et de respiratione in hoc loco quaeras ; sed sim-pliciter sume miseris animantibus pro hominibus. Sic in eo quod sequi-tur, pelagoque immisit hiantes: «Eadem ratione, inquit Gronovius,hiantes est respirantes : antecedens positum pro consequenti; est enimhiare proprie recludere os ad respirandum. » Iterum nimio acuminepeccat vir eruditissimus ; quippe hiare non magis proprie est recludereos ad respirandum quam ad edendum vel sorbendum aliquid ; ìn respi-rando quidem interdum hiamus seu os recludimus ; et ita in edendo velsorbendo; male tamen inde concluseris propriam verbi significationemesse edere vel sorbere; et quod summum est, si to hiantes denotat ter~restria tantum animalia ex eo quod hiant, id est, secundum Grono-vium, respirant ; ego dico pisces quoque hiare (quod docet ai/to^iV),hoc est, secundum consequentiam Gronovianam, respirare; lege modohos elegantissimos Ausonii versus, Mosella, v. 263, ubi describunturpisces capti et in ripa morituri :

Jam piger invalido vibratur corpore plausus,

Torpida supremos patitur jam cauda tremores :

Nec coeunt rictus; haustas sed hiatibus auras

Reddit mortiferos exspirans kranchia flatus ;ubi malim hausta aura; licet alterum per appositionem stare possit.Hinc vides to hiare non satis esse ad terrestria denotanda, nisi simulprobetur aquatilia non hiare; quod ex hoc Ausonii loco falsum esseconvincitur; quid enim est reddere haustas auras , nisi respirare, vel re-mittere auras hiatibus acceptas? Quid multa? hiantes est cupidos , ava-ros, ut recte explicavit Domitius. Tacit. Hist. I, 12 : « Quippe hiantes,in magna fortuna, amicorum cupiditates ipsa Galbic facilitas intende-bat ; » et IV, 42 : « libidine sanguinis et hiatu pnemiorum, etc. » Arno-bius, Jib. I, pag. 39 : «non libidinum exstinxit flammas? non liiatumcompressit aviditatis?» Apposite Festus Avien. Arat. Phaenoni, v. 663,de nautis :