33 1
LIBRI TERTII SILVARUM.
.... tamen isti saspe malorumImmemores, agitant totos in fluctibus annosMergorum et phoca: similes : trahit unda paventesAc retrahit : quaerunt oculis distantia seniperLitora, et in pontum cogunt lucra seniper hiantes :
eleganter Lucretius, lib. IU, ad finem : « Et sitis requa tenet vitaï sem-per hiantes. » Virgil. Georg. II, 5o8 :
, Hic stupet attonitus rostris : hunc plausus hiantem
Per cuneos (geminatus enim) plebisque patrumqueCorripit : hi gaudent perfusi sanguine fratrum:
ita scripsit Virgilius ; vulgo: «Corripuit: gaudent, etc. *■ vide locuin etfateberis. Senec. de Renes. VII, 26 : « Aspice quemadmodum immensahominum cupiditates hient semper, et poscant. » Recte igitur hiantes ,id est, cupidos seu avaros; et exprimit Propertianum istud, cleg. III,7 ; « Natura insidias pontum substravit avaris, n Recte etiam immisitpelago , ut apud Val. Flacc. VII, 53: «Rex suus immisit pelago; » ubimale legitur illisit pelago; quod alia res est: misit in ceguora, eodemsensu, idem, I, 815. Ihec ad explicationem hujusce loci Statiani : etfateor quidem plus acuminis subesse interpretationi Gronoviana:; com-pertum tamen habeo plus veritatis alteri.
66. Anhelantemquejugis bis pressit Olympum. Quare bis pressit? nus-quam enim alibi legitur, nec quidem opus fuit ut Olympus Pelio et Ossa:bis imponeretur. Mira comminiscitur vir doctus, qui ad ista bis pressitOlympum , hac notat: « quia mons ille altissimus, duplicibus eum aliiscumulatum dicit, ut eo nempe citius sic in caelum penetraretur. » Quasinon eodem recideret, utrum Pelion et Ossa imponerentur Olympo, siveOlympus Pelio et Ossae! bis igitur jugis pro binis jugis accepit. Quidmultas corruptus est locus, sic restituendus, «anhelantemque jugisimpressit Olympum. >> Exprimit Virgilianum istud, Georg. I, 285:
Ter sunt conati imponere Pelio Ossam
Scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum.
Paullo aliter Ovidius, Amor. II, 1, i3 sq. :
Quum male se tellus ulla est, ingestaque Olympo1 Ardua devexum Pelion Ossa tulit ;
ex quo loco optime legeres ingessit Olympum; vide cl. Burmannum adOvid. Met. V, 346. Sed mihi magis placet impressit, tum quia vulgata-lectioni propius est, tum etiam quia Statius alibi hac voce utitur eodemsensu, Theb. XI, 8, ubi post fulminatum Capanea, Jovi
Gratantur Superi, Phlegra: ceu fessus anheletPradia, et Encelado fumantem impresserit Aîtnani.
Seneca, Agamemn. v. 887 :
• • • • stetit impositaPelion Ossa : pinifer ambosPressit Olympus. «v
. . (