LIBRI TERTII SILVARUM. ZZ7
tius, Hamartig. vs. I 14, » anguino medieans nova semina fuco;» SÌCIleinsius ex M 8 . Thuaneo, pro succo. Seneca, Ilippol. v. 1045 : «Lon-gum rubenti spargitur fuco latus; » ita recte Lipsius, et Gronovius excod. Medicaeo : vulgo et ibi succo. Multo plura ejusdem diversitati»exempla proferre possem ; sed litre satis docent vices vocum succus etfucus in MSS.
140. Tyrii cadi sunt quos Epithal- Stell. vocat Tyrium alienum; etita passim poeta;. Sidonia vero et Tyria purpura dibapha omnibusnota. Petronius, Satirico ; « Vestimenta mea accubitoria perdidit, qua;mihi natali meo cliens quidam donaverat, Tyria sane dibapha, sed jamsemel Iota; » ita legendum puto; vulgo inepte, » Tyria sine dubio, sedjam, etc.» Tyriam et Sidoniam purpuram dibapham similiter conjungitAlcimus Avitus, de Laud. Virginitat. v. 38 :
Nec tc Sidonium bis cocti muricis ostrum
Induit, aut rutilo perlucens purpura fuco :
ubi pro aut rutilo legendum aut tirio, id est Tyrio; si enim retineas ru-tilo , bis idem dixeris : quippe Sidonium ostrum bis cocti muricis quidaliud est, nisi purpura perlucens rutilo fuco? omnino verum est Tyriofuco. Sequitur in Statio, « ubi germine primum Candida felices sudentopobalsama virga;; » legendum quo germine; per se patet: et in alteronullus sensus. Plin. II. N. XII, a 5 seu 54 , de balsami arbore : « Succuse plaga manat, quem opobalsamum vocant, suavitatis eximia;, sed te-nui gutta: ploratu : lanis parva colligitur in cornua ; ex iis novo fictiliconditur, crassiori similis oleo, et in musto candida. » Vides quare can-dida opobalsama ; et hinc redarguitur Hcinsius, qui, referente Burmann.ad Ovid. Fast. I, 186, pro Candida malebat Condita opobalsama; quodsane Heinsio indignum est. In hac voce pariter erravit vir praestantis-simus, supra, Here. Surrent. v. 71, ubi pro candida lux voluit condita.Quo germine est quali germine .- Tu, inquit Statius, narrabis mihi qua-lis sit arbor balsami, ex qua fluunt opobalsama. Quare vero boc nar-raret Statio Metius? quia dissensus erat inter scriptores de hac arbore.Disco hoc ex eodem Plinii loco : « Servit nunc hae (arbor), et tributapendit cum sua gente : in totum alia natura quam nostri externiqueprodiderant ; quippe viti similior est quam myrto. » Vides quam nihilotiosum sit in Statio.
a a
I.