336 NOTVE IN CARMEN SECUNDUM
126. Eoas jaculo damnare sagittas , id est, superare ; per consequen-tiam: qui enim superatur seu vincitur , damno afficitur. Alibi hac voceeodem significatu utitur Noster.
,29. Vastos Cernemus fluctus . Ineptissimum huic loco epitheton :quippe vasti fluctus tempestatem efficiunt : et si non effecerint tempe-statem, tamen tam contra Metium in Italiam navigantem, quam proillo esse possunt. Dixisse debuit, Cernemus fluctus in Italiam qui benevela ferant 9 ut Propert. IV, 3. Nimirum quum in Syriam navigaturusesset Metius, oravit Nereïdas Statius, ut inclinarent fluctus ad Ortus,v. 33 : jam in Italiam redeunti optat alios fluctus et alias auras , diversasa prioribus. Scripsit Statius,
Hoc nos, hoc iterum stantes in litore, versosCernemus fluctus, aliasque rogabimus auras?
nihil certius ; et hoc quoque in contextum ex ima pagina admittas ve-lim , lector. Ita verso velo Ovidius, Ileroid. X, v. 149 : “ Fl« cte ratem,Theseu, versoque relabere velo; » ita optime lUirmannus pro vento:nisi dicas verso vento esse, quando ventus vertit. Adumbrata sunt luecStatii ex Ovid. Amor. 1Í, 11, in Propemptico Corinna*, v. 3y :
Vade memor nostri, vento reditura secundo;
Impicat illa tuos fortior aura sinus!
Tum mare in h«cc magnus proclinet litora Nereus :
Tunc venti spirent; huc agat aestus aquas!
Deinde, v. H3 :
Primus ego aspiciam notam de litore pinum,
Et dicam : Nostros advehit illa Deos :
Excipiainque humeris, et multa sine ordine carpamOscula : pro reditu victima vacca cadet ;
ita legendum : vulgo, victima vota : pro quo Francofurt. habet vaca :proxime verum. Horat. Epist. 1,3,36: « Pascitur in vestrum reditum vo-tiva juvenca; » sed hoc obiter. Confer totam Ovidii Elegiam cum hocPropemptico.
139. Quo pretiosa Tyros rubeat , quo purpura fuco Sidoniis iteratacadis . Ita legendum esse «ludum videram; non Qua ct succo; et ita Gro-novius, Diatr. cap. 34; ubi tamen citat succo; postea vero edidit fuco\ita etiam Hcinsius ad Claudian. in Rufin. I, 207 : « rapiunt Tyrios ibivellera fucos ; » ubi pariter ac hic erat succos. Vide illic multa exemplaejusdem mutationis. Tibullus, IV, 2, i5: *
Sola puellarum digna est, cui mollia carisVellera det fucis bis madefacta Tyros :
ita recte edidit Broukhusius pro succis. Plinius, Hist. Nat. XXXIII, 5:« natura est qure lino lanaevc ad succum bibendam; » ubi pro succumCod. Vossian. habuit sucum : unde recte Gronovius fucum. Pruden-