353
NOT. IN CARM. III Lili. III SILV.
Turbidus ut Pernis ca-cisquc pavoribus, ensem
Corripit, et Sieva: ferit agmina matris Orestes,
Pœnœ sunt Furia;; vulgo apud Virg. legitur sccnis agitatus Orestes. Pul-sata matris ex Virgil. VI, 609: « Pulsatusue parens, aut fraus innexaclienti ; » ita lege ; uon, et fraus-
17- Tenet ecce seniles Leniter implicitos vultus- Quinam sunt hi im-pliciti vultus ? quomodo aut cui impliciti? Lege, « Leniter adplieitos vul-tus;» id est, admotos, appositos; leniter tenet seniles vultus suis ad-motos. Ovidius, Fastor. IV, 851 : « Osculaque adplicuit posito supremaferetro ; » nbi in tribus Codicibus pari errore scriptum erat implicuit.Virgil. /F.n. I, 619:
Quis te, nate Dea, per tama pericula casus
Insequitur? qua- vis immanibus applicat ausis?
ita legendum puto; vulgo frigidissime, immanibus oris; ad qnm verbavide Servium palantem; pro ausis scriptum erat osis, antiquo more; utaula et olla, aura et ora (unde luminis auras passim Virgilio pro oras )Paulla et Polla; ex osis, quod non intelligebant, fecerunt oris, et Di-donem induxerunt vocantem sua regna immanes oras; ineptissime, etcontra decorum; dixit illa, quce vis major admovet te tam immanibusausis, tam ingentibus cceptis? nihil facilius, aut magis proprium.
21. Nigrasque putat properasse sorores. Nic. Heinsius ad Sil. Ital. III,96, et Ovid. Met. IV, 470, pro nigras legit pigras; ut sensus sit, quam-vis pigra; fuerint Parem, tamen ea est filii pietas, ut eas properasse putet.Uecte : acumen enim captat Statius, ut ex antithetis potes videre, «Fi-lius putat annos genitoris celeres , et pigras sorores properasse. » Nihileximium esset si nigree sorores properasse viderentur ; hoc enim et aliisaccidit qui amicos caros perdiderunt; sed quando, licet pigrœ fuerint,tamen videntur properasse; nec hoc solum, sed et filio videntur pro-perasse; ea demum est mira fides. De his Martialis, Epigr. VII, 4o :
Hic prope ter senas vixit Olympiadas :
Sed festinatis raptum tibi credidit annisAspexit lacrimas quisquis, Etrusce, tuas.
22. Exsultent placidi Lethcea ad flumina Manes. Solita numerorum etpoeseos elegantia Statium expressit hujus Editionis magister cultissimus,N. E. Lemaire , in carmine quo tragicum nostrum Ducis quondam al-loquebatur: «Exsultate pii gelido sub marmore Manes. » A.
25. Pro et nimium felix, lege, heu nimium felix; supra monui. Scri-ptum erat eu pro heu, ut ei pro hei passim in MSS. unde nihil procliviusquam ex eu facere et; qui error frequentissiinus est, et insignem Vir-gilii locum insedit, rEn. VII, 778 , de Hippolyto ab equis distracto :
Unde etiam templo Triviae tucisque sacratis
/. a 3