3^4 NOTAS IN CARMEN TERTIUM
Cornipedes arcentur equi » quod litore currum
Et juvenem monstris pavidi effudere marinis.
Supra ad Epithal. Stell. v. 20, notavi hunc locum corruptum esse; sienim effundere juvenem recte dicas, certe currus qui continet juvenemnon effundi, sed everti dici oportuit. Lege, * quod litora circum Heu!juvenem monstris pavidi effudere marinis; » circum litora ut vs. 763,« humentia circum Litora ; » iEneid. 1 , 667 : « Frater ut iEneas pelagotuus omnia circum Litora jactetur ; » III, 76 : «Quam pius arcitenensoras et litora circum Errantem;» VI, : « Centum errant annos, vo-litnntque haec litora circum. » Amat hanc verborum positionem Virgi-lius ; sic tempora circum , altaria circum , flumina circum 9 compita cir-cum , ovilia circum; et innumera ejusmodi. Vox circum minima muta-tione abiit in currum; deinde pro Heu sive Eu fecerunt Et: «currumEt juvenem ; » et jam necesse erat ut litora mutaretur in litore ; et sicunus error duos alios, ut fit, procreavit.
49. Vice cuncta reguntur Alternisque premunt. Quis non statim videtPnpinium scripsisse Alternisque regunt? Librarius conjecerat oculos inversum proxime sequentem, premit felix, etc. unde hanc vocem repe-tivit. Seneca, Medea, v. 218: «petebant tunc meos thalamos viri Quinunc petuntur ; » idem, Thyest» vers. io 5 t : « genitor en gnatos premoPremorque gnatis ; » Lucret. II, « Nunc hic, nunc illic superant vitaliarerum, Et superantur item; » Laberius, apudSenec. de Ira,II, 11 : « Ne-cesse est multos timeat quem multi timent; •> id est i vice timetur alter-nisque timet; Auctor Panegyr. ad Pisonem, v. 112 :
Nec quisquam vero pretium largitur amico,
Quem regat ex aequo vicibusque regatur ab illo;
Martia». Capella, lib. IX, «Alternisque regit et regitur polis. » Grono-vius ad Liviam, XXXIV, 3 l, nihil hoc loco mutatum vult: et explicatpremunt, « potentiora et superiora sunt, incumbunt, urgent. » Non desensu verbi premunt (is enim obvius est) sed de ipso verbo dubitamus;et si quid elegantia; sermonis et nitori dictionis concedendum est poe-tis, affirmamus Statium scripsisse regunt , non premunt; quod verbumprae altero languidum est, torpens ; et, ut ait Martialis, « Vatreno Eri-danoque pigrius, »
55 . Nec injussœ toties redit orbita lucis. Notabilis hujus sententia; cli-max : Omnia alternis reguntur et regunt; totus terrarum orbis est subpropriis regibus; reges sub Roma; Roma sub ducibus seu imperatoribus;imperatores sub numinibus; ipsa numina sub legibus suis; quippe astra,/una, et lux serviunt, et non nisi praescripto agunt; etiam ipse Her-cules et Apollo dominos pertulerunt. Hoc est artificium Papinii in ele-vanda Etrusci sorte, ne cuiquam pudenda videretur. Unde vero luxinter numina ? Astra quidem et luna innumeris veterum testimonis lo-cum suum facile tuebuntur; sed de luce , vereor ne Statio dicam seri-