356 N0T7E IN CARMEN TERTIUM
Et passim invenies. Obiter solem restituam obscurissimo loco ClaudiiMamertini, Genethliac. Maximian. c. 6 : « Vobis Rhenus et Ister et Ni-lus, et cum gemino Tigris Euphrate, et uterque qualem accepit et red-dit Oceanus, et quicquid est inter ista terrarum et (luminum et litorumtam facili sunt aequanimitate communia, quantum sibi gaudent essecommunem oculi diem ; » ubi pro qualem accepit Livineius legit, quamlate cedit; Gruterus, veritatem propius, qua lucem accipit; verum erat,«uterque qua (vel qui) solem accipit et reddit Oceanus; » manifestaimitatio Virgil. iEn. VII, 100:
Omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrensAspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
i>6. Et (modo si fas est cequare jacentia summis ) Pertulit et scevi Tiryn-thius horrida regis Pacta. Notanda primum geminatio conjunctionis etminime necessaria : « et et Tirynthius pertulit, etc. » Deinde, scevi regispacta; quisnam hic rex scevus? Eurystheus, opinor; sed et Laomedontispacta pertulit Hercules ; et ille quoque rex scevus dici potest. Non igitursatis exprimit, et nimis ambiguum est istud scevi regis. Depravatio latetsub to~5 et scevi ; forte scripsit, « Pertulit Eurysthei Tirynthius horridaregis; -> ex Virgilio, VIII, aqi : « ut duros mille labores Rege sub Eu-rystheo , fatis Junonis iniquae, Pertulerit. » Placet hoc, et verum puto;est enim manifesta allusio ad locum Virgilii. Hyginus, l'ab. 3 o,deHercule : « Cervum velocem in Arcadia cum cornibus aureis vivum inconspectum Eurysthei regis adduxit. » Et mox : « Eurystheo regi malaattulit. » Posses etiam legere et facile defendere Argivi pro et scevi; sedmihi alterum multo impensius placet, propter locum Virgilii. Scio Gro-novium, Diatr. cap. ao, defendere repetitionem conjunctionis in hocloco. Sed si hoc admittatur, quomodo defendetur ambiguum istud sceviregis ? nisi probari possit <ro scevi regis necessario designare Eurysthea ;quod quis dixerit? Sed falsum videtur quod sequitur, horrida regis pa-cta; non enim Eurystheus ad pacta descendebat; non tam bene cumHercule actum fuit; sed merus rex fuit, et jubebat. Valer. Flaccus, I,113, ubi Juno hoc modo queritur:
0 utinam Grai* rueret non omne juventae
In nova fata decus ; nostrique Eurystheos htec nunc
Jussa forent !
Senec. Here. Furente, v. 4o, Juno dicit,
.... monstra jam desunt mihi,
Minorque labor est Herculi jussa exequiQuam mihi jubere : l.-etus imperia excipit.
Qu* fera tyranni jussa violento queantNocere juveni?
ubi tamen alteram ex istis vocibus utpote tam juxta se collocatis meritosuspicari potes ; ibidem, infra, vs. 78 : « Ipse imperando fessus Eury-stheus vacet; » et 479 : « Hoc nulla Juno, nullus Eurystheus jubet ; »Justinus, II, 4, de Ori thya Amaxonum regina : « Hujus virtute tantum