LIBRI TERTII SILVARUM. 35 7
additum gloria; ct famas Amazonum est, ut Herculi rex, cui XII stipen-dia debebat, quasi impossibile, imperaverit, ut arma reginae Amazonumsibi afferret. » Claudianus, de Bell. 6et. v. 377: « Qualis in Herculeo,quoties infanda jubebat Eurystheus , fuit ore dolor. » Martialis, epigr.IX, 66, ad Herculem, de Statua Domitiani : « Sed tu jussisses Eury-sthea. » Ex his locis non pacta, sed jussa Eurystheos agnoscis. Totumigitur locum sic lege,
Et ( modo si fas est aequare jacentia summis )
Pertulit Eurysthei Tirynthius horrida regis
Jussa.
Nihil tamen in contextu muto, propter istud initio Thebaidos, « Sido-nios raptus, et inexorabile pactum Legis Agenoreae ; » et Valer. Elaee.VI, v. 4 : “ Sternere si Minyas, magnoque rependere luctu Regis pactaqueat; » licet ibi quidem proprie pactum esset : non ita in Hercule. Rectevero horrida jussa, ut Silv. IV, 2 ; « Sic gravis Alcides post horrida jussanovercae, etc. » ita legendum esse locum docebo ; vulgo, » post horridajussa reversus. «
61. Quo Lydius intrat Bacchus, et aurato'rejicit sua cornua limo.Diodorus haec scribit ; « Sunt, qui Hammonem affirment natura inutroque tempore parva habuisse cornua : propterea filium ejus Diony-sium eodem fuisse aspectu ; posterisque traditum Deum hunc cornuagestasse. » Domit.
68. Ilie annis multa super indole victis. Sed guali indole? multa ennnindoles tam mala quam bona esse potest : quippe indoles est tus piam,et ex adjunctis in hanc vel illam partem determinatur; unde dubia in-doles, Sencc. de Liem. 1, ,4. Lege, « magna super indole victis ; » Achill.1, 276 : « cruda exordia magme Indolis ; » Sil. Ital. XI, 3o8 : « Quam-quam imperfectis, magna: tamen indolis, ausis; » Florus, IV, 8; « nisiquod magna; indolis signum est sperare semper. » Claudian. IV Cous.Honor, v. 373, « vestigia magna; Indolis agnosco. » Ita recta indoles,Seneca, ITippol. v. 453 ; felix, Troad. v. 702 ; plena , Auson. Parental.X; bona, Senec. Epist. XI; segnis, Sil. Ital. 11, 347, et innumera ejus-modi. Potes etiam, s pulchra super indole victis. » Sed mihi magis pla-cet magna, propter frequentes vices vocum multus et magnus. Ovid.Amor. 1, 15, vers. ult., « parsque mei muha superstes erit ; » ubi non-nulla exemplaria habent magna; vide cl. Burmannum. Ita Metam. \,81, pro multa: massœ, Thuaneus codex habet magna;. Tibullus, Elcg. I,I, v. 2 ; « Et teneat culti jugera multa soli ; libri scripti, monente Brou-khusio, fere habuerunt magna. Lucanus, 111, 448, satis irreligiose.» servat multos fortuna nocentes, Fit tantum miseris irasci numina pos-sunt;» sensus omnino postulat magnos nocentes; patet hoc ex oppo-sito miseris. Irasci possunt est irascuntur; ut sa-pe Propertio ct eruditio-ribus poetis.