LIBRI TERTII SILVARUM. 365
notante Heinsio. Vide cl. Burmannum ad Val. Flaccum, VI, Lq 4 - Maleautem Gronovius, qui monet distinctionem ponendam esse post imago ,non post vultibus. Constructio est, « sed par vultibus imago reddit exi-mium decus forma», »
i5i. Hic rem miram tibi narro, lector; perversus continuos trigintaquatuor, a v. iH 5 ad 180, Statium integrum te habere puto, et nullomendo Foedatum ; quod alibi in bis Silvis, nisi unico tantum loco, Lyric.ad Max. Junium , a v. 11 ad 5 i, frustra, opinor, quaesiveris : de hoc ettibi et mihi gratulor. Variantes quidem lectiones sunt tres vel quatuorin Parmensi, sed non magni momenti. '
171. Sauromatas Latio non est dignata triumpho. Domitianus de Sar-matis a se devictis triumphare recusavit, et lauream tantum Jovi Capi-tolino intulit, teste Sueton. Huc oculos habuit Noster, Silv. IV, Consul.Domitiani : « Mille tropaea feres, tantum permitte triumphos. » Martial.Kpigr. VIII, xv, vs. 4 ? ubi de Victoria Sarmatica :
llos quoque secretos memorabit Roma triumphos,Nec minor ista tua» laurea pacis erit.
Gevart.
198. Ego rite minor , semperque secundus , etc. Minor , id est, ut mi-nistrum decet, inferiorem se ferendo et fatendo; Horatius, Od. III,si, vs. 5 : « Diis te minorem quod geris, imperas; » Tacitus, de Morib.Cerni, cap. 3 q : « Nemo nisi vinculo ligatus ingreditur, ut minor, et po-testatem numinis prae se ferens. »
aoi. Te similem doctce , etc. Ileinsius in ora sui exemplaris corrige-bat ductce pro doctce, referente cl. Rurmanno ad Ovid. Ileroid. XX, ato;ubi recte putat nihil boo loco innovandum esse. Doctum bene diciturquicquid suo modo ingeniosum est, et id quod velit efficit. Propert. II, i 5 ,
Illic assidue tauros spectabis arantes,
Et vitem docta ponere falce comas ;
docta falx, ut docta cera. Vide eruditissimum Burmann. ad Val. Flace.I, 122; et ad memoratum Ovidii locutu.
2o3. Inde viam morum , longœqme examina vitee , etc. Multo meliusfecisset Etruscus, si a patre poposcisset viam morum sanctceque examinavit<£ , potius quam longœ. Examina vitœ , ut legum examina Ovidio,Met. IX, 55 o :
Jura senes norim , et, quid liceatque, nefasque ,
Fasque sit, inquirant ; legumque examina servent.
208. Genitor mitissime patrum. Gronovius, Diatr. c. 33 , conjeceratsenior mitissime patrum; recte: Statius enim jam loquitur, non Etru-scus ; et in MS. Florent, invenit senior. Ha» voces saepe commutantur.