Band 
Volumen primum.
Seite
364
JPEG-Download
 

364 nota: in carmen terthjm

ut apud Petronium, carni, de Bell. Civ. V. i 56 , « Juppiter omnipotens,et tu, Saturnia tellus, Armis laeta meis. » Sed cura hic non pro angoreet sollicitudine animi, sed pro «Viyuixti* et Hde quam Domino et Impe-ratori debebat ; ut alibi, vigilesque suo pro Cœsare curte; et ita passim :recte igitur nunquam lœsa nimio mero haec cura dicitur: et nihil mu-tandum.

109. Et mentem vincire toris. Scio quidem istud Propertii, Eleg. IU,4 , « Me juvat et mullo mentem vincire Lyaeo. » Sed hoc loco, si quidvideo, scripsit Statius, «Et mentem mulcere toris;» id est solari , etdelectare. Supra, Silv. II, I, «Quis tua colloquiis hilaris mulcebit ama-tis Pectora?» infra, V, 3 , «Qualis eras Latios quoties ego carminePatres Mulcerem ! » Valer. Flacc. II, 189 : «longo mulcens insomniapenso ; » idem IV, 443 : « hoc animum solamine mulcens ; » et ita pas-sim apud eumdem. Ovidius, Remed. Amor. v. 197; et Metam. X, 3 oi ;Arnobius, VII, p. 24° : «putant et caelitum mentes ludorum delecta-tione mulceri. » Levamen mentis appellat Vitellius, apud Tacit. Annal.XII : « Quid porro honestius censoriae mentis levamen quam assumereconjugem prosperis dubiisque sociam?» Mulcere etiam absolute Noster,earm. V, i 5 , ad Uxorem, « nec aut rapidi mulcent te praelia Circi. » Projura gentalia 9 versu praecedente, quaere an non scribendum sit genita -lia ; ut per jura genitalia designet matrimonium. Vide quœ de his vo-cibus dixi ad Arb. Ated. v. 62. Carmen genitale idem quod genethliacon ,Epiced. Pueri, v. 70.

1t 3 . Sed pro tamen ut apud Ovid. Met. V, 54 :

Ille quidem jaculo quamvis distantia missoFigere doctus erat, sed tendere doctior arcus ;

fit alios passim. Horatius, carm. II, 19, vs. 25 :

Quamquam choreis aptior et jocisLudoque dictus, non sat idoneusPugnie ferebaris, sed idemPacis eras mediusque belli.

Noster, Achillcid. I, init. « Quanquam acta viri multum inclyta cantuMouonio, sed plura vacant. » Symposius, .Enigm. XCIV, cnjus lemma,Funambulus ; « Semita si brevis est, pedibus sed sufficit ipsis; » ita legen-dum; vulgo, «sed brevis est, pedibus nec sufficit;» inepte ct contramentem aenigmatis: licet semita sit brevis, tamen pedibus sufficit. Ju-venalis , Sat. I, io 3 :

.... quamvis

Natus ad Euphratem ( molles quod in aure fenestra*

Arguerint » licet ipse negem ) sed quinque tabe» na*

Quadringenta parant.

Voces vero decus ct genus in MSS. commutantur. Ita apud Ovidium,Ileroid. XVII, v. 54 , pro «Tantalida* Pelopis Tyndareique genus, »codex Puteanus habet decus: recte; nam paulo ante praecesserat,