Band 
Volumen primum.
JPEG-Download
 

vwwwwwvw

NOM

IN CARMEN QUINTUM LIBRI TERTII

SILVARUM.

* At, Claudiam cxohem. Agrotaverat Papinius in urbe : jamque conva-lescens de secessu in patriam cogitabat, affectus rerum urbanarum sa-tietate et tsedio. Claudia uxor invita migrabat, desertura urbem et suos :eam hortatur et rogat, ut sccum discedat ; amoenitatem Campania, pro-ponit, denique nullam manendi causam esse docet, quum ipse profici-scatur. Domit. *

7. Quattuor emeritis per bella, per œquora lustris. Ita editiones ; etforte defendi potest; mihi tamen verius videtur, Quattuor emensis perbella; certe multo usitatius est. Ovid. Met. XV, 226 : « et, emeritis me-dii quoque temporis annis, etc. » ubi in tribus exemplaribus Heinsiusinvenit emensis ; quod illi placuit ; ( et ita edidimus. A. ) Eodem libro,vers. 186, «Cernis et emensas in lucem tendere noctes ; « quo tamenloco major est diversitas ; viginti enim circiter libri habent emeritas ;octo immensas; ut difficile sit aliquid certi statuere. Heinsio placuitemersas, et ita edidit; non probante Burmanno, qui videtur maluisseemeritas. Videamus igitur an aliis exemplis rem conficere possimus. Vir-gilius, Georg. 1 , 45 o, de sole : « IIoc etiam emenso quum jam decedetOlympo, Profuerit meminisse magis ; » Claudia,,. XXIXLaud. Serense,v. 26, de IJlixe: «terra: pelagique labores, Et totidem ssevi bellis quotfluctibus anni Conjugii docuere fidem; » ubi anni seevi bellis frigidumest, et longe infra Claudianum : dixisse debuit anni exacti vel exhaustibellis ; ex syllabis em scevi lego , « Et totidem emensi bellis quot flu-ctibus anni; » Sil. Italie. III, 3 q 8 , de Arganthonio, « Ter denos deciesemensus belliger annos ; » Tibullus, III, \

Jam nox auherium nigris emensa quadrigisMundum, rairuleas laverat amne rotas ;

Claudian. IV Cons. Honor, v. Z72 , « necdum decimas emensus aristasAggrederis metuenda viris ; » licet tribus his exemplis active, non pas-sive sumatur vox; ut et hoc Sabini, Epist. I, v. p 5 , Ulixis Penelopae

Et terra, et pelago, quidquid milii triste canebat,

Emensus fato jam meliore vagor ;