Band 
Volumen primum.
Seite
392
JPEG-Download
 

3ga NOTiE IN CARMEN QUINTUM

Alcim. Avitus, IV, 585, « Integer emensum vertebat circinus annum; »Manii. IV, 5i, de Pompeio,

Post victas Mithridatis opes, pelagusque receptum ,

Et tres emenso meritos ex orbe triumphos.

9. Non intertextas commenta retexere telas. Ita omnes editiones, ve-tustissimis exceptis : perperam ; quippe deest aliquid cui intertexite sintlue telae, auro puta vel argento, vel tale quid piam : -r« intertextas enimiluas res postulat: nec potes dicere tela intertexitur , sensu salvo, nisisimul dicas rem cui intertexatur tela. Et vide quam facile sit criticumagere, et quam multis conjecturis pateat hic locus. Potes enim legere,«Non imperfectas commenta retexere telas,» ex Claudian. de Rapt.Pros. I, 26g, in re simili: «Sensit adesse Deas, imperfectumque labo-rem Deserit ; » potes quoque interceptas , ex eodem, lib. II, 156 ; et ibiquoque in re simili, « Atque interceptas agnoscit pectinis artes; » potesetiam impertextas telas, non pertextas, non ad finem perductas; et hocBarthio placuit; potes adhuc intercisas; utTheb. II, 184a intercisa:

« Non fugeret diras lux intercisa Mycenas ; » ne quidquam dicam de t»Beroaldi interfectas. Sed bene quod nulla harum egemus ; quippe Par-mensis et Romana editt. clare habent, « Non intersectas commenta re-texere telas;» «non commenta retexere intersectas telas, sed, etc.»tetexere hoc loco est iterum texere , ut Ovidio, Met. X, 3i : « Eurydices,oro, properata retexite fila; » ubi Heinsius memoria; lapsu hunc Statiilocum de Parcis interpretatur. Retexere intersectas telas est iterum nere,redordiri telas, quas noctu intersecuisset. Elegantissime Propertius, 11,9, 5 (Editionis nust. pag. 168, En.), de Penelope,

Conjugium falsa poterat differre Minerva, t

Nocturno solvens texta diurna dolo.

Telam hanc fallacem vocat Sil. Italie. II, 181 ; tardam Sidon. Apollin.Carm. XV, t6o; mendacem Sabinus, Episi. I, V. 53. Si vi retexere sumaspro dissolvere, «traxwi», omnino legendum est imperfectas pro interse-ctas; sed vetustissimarum lectioni tutius est adhaerere. Atque hinc demisera Statii in his Silvis sorte aestimationem facere potes ; quippe exquatuor vel quinque vocibus, quarum qutevis si ex conjectura librariicontextui inserta fuisset, ferri posset; sola locum obtinuit pessima, etnullo modo toleranda.

28. Ter me vidisti Albana ferentem Dona comes. N. Heinsius, Not.ad Claudian. in Rufin. I, 3y, hsec habet: « Apud Statium , Silv. lib. III,ad Uxorem, « ter me victrici Albana ferentem Serta coma, sanctoqueindutum Ciesaris auro Visceribus complexa tuis; » quomodo restituen-dus ille locus. Vulgo scribitur, «ter me vidisti Albana ferentem Sertacomes;» in aliis codicibus est nitidis comes; sed victrici coma Statiumscripsisse sum certus. » Huic Ileinsii conjectura- favet Noster, Kpiced.Pair. v. l44,