Band 
Volumen primum.
Seite
394
JPEG-Download
 

3<)4 nota: in carmen quintum

tempora fati prastat Yaler. Flacc. III, 379 : « Sorti tusque breves, etparvi tempora fati Perpetimur. »

49- Et quanquam scevi fecerunt Mœnada planctus. Hic est unus exlocis de quibus in Praefut. questus sura ; adeo immaniter, si quid video,depravatus, ut sine codicis alicujus vel variantis lectionis adminiculoimpossibile sit eum in sanitatem asserere. Loquitur Statius de fidis uxo-ribus, et quae conjuges suos per omnes casus comitari vellent: /Egiale,inquit, questa est relinqui, mallet comitari maritum suum Diomedem adbellum Trojanum; et ita Meliboea Philoctetem: et planctus, quanquamsaevi, fecerunt Mœnada. Quam fecerunt Maenada ? et quare, et quomodo,et quando? Et si haec omnia probaveris, quaenam connexio inter huncet praecedentem versum ? quid enim Maenas aliqua Bacchi furiosa cumuxoribus A£giale et Meliboea? quare tam emphatice planctus quanquamstevi? quasi haec, quaecunque sit, de qua sermo est, magis Maenas factafuisset, si planctus ejus minus saevi fuissent. Sed tempus est audireGronovium, Diatr. c. 35, ubi post citatos duos hos versus, ita loqui-tur: «Varie posteriorem versum torserunt interpretes. Gevartius dis-jungit to' quamquam : Et quam quam scevi; uti et Domitius, quandonotat inusitate to quam cum positivo junctum ; frequentius addi parti-culam per, ut sit perquam scevi. Quem merito reprehendit ille, quodhaec ad Laodamiam referat. Cruceus supponit: Et quam tam sa:vi. Nugae.Vera est vulgata, et ita explicanda; jEgiale relinqui se questa est:questa est etiam Melibœa : et planctus oh desertionem, quamquam tri-stes «mque (quia illa impia, immerita, iniqua; non quales ista: quascausa publica et dignitas Graeciae decusque regium imperabat, junctaspe reditus) fecerunt Mœnada aliquam, nempe Ariadnen. Inter plan-ctus et lugubrem ejulatum deprehensa a Libero patre Cnossis Mœnasfacta est, hoc est, in comitatum et torum Liberi adseita ; hoc evenit in-ter istiusmodi flebiles ritus et doloris insaniam ; ideo planctus id fecissedicuntur, more familiarissimo poetis fingendi «irio» to pì «irio». » Huc-usque Gronovius; et defendit hanc explicationem, Elench. Antidiatr.cap. 5 ; ubi dicit de nulla alia quam de Ariadne Statium capi posse.Nescio quomodo tecum agatur, lector ; ego quidem nihilo magis adhucvideo, quo sensu haec connecti possint. Quid enim si Ariadne interplanctus recepta fuerit in torum et comitatum Bacchi? quid hoc adexempla uxorum, quae conjuges amarunt, et pro illis et cum illis quid-vis perpeti paratae fuerunt? de talibus enim agit Statius; non ex fabulis,sed historia. Mitto quod Ariadne non dici potuit facta esse Maenas, exeo quod in torum Bacchi (illudit enim vir doctus addendo, et comita-tum ) recepta ruit; alia enim res est Maenas. Sed ut compendii faciam(multo enim plura contra hanc interpretationem adferri possunt), cor-ruptissimus est locus, et forte mutilus; supra enim, v. 45, dixit, « Q 1,aveteres Latias, Graiasque Heroidas aequas ; » et de Graiis tribus exem-plis absolvit: aequum erat ut uno saltem Latias demereretur. ITtcunqtiesit, sine dubio scripsit Et quam : jEgiale, Melibœa , et illa quam, ele.